Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 22 --

id est hastilibus pampinis inuolutis et hedera. [ERROR: no reftable :] Cf. Tort. 'Thyrsis' ? Et epulonibus ac bibulis: id est Bacchanalia agentibus. Potus prębeatur opipare: id est abundanter, ab opibus deriuatum. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 4,65,1; 7-8 Bibentes uero Bacchum clamoribus inuocabant "Hoe Bacche".

38.3. Vide quam profana ueterum religio per uinum insanire et gulę uentrique se se in seruitutem dedere, et hoc putare deo gratum fore quod sobrii cuiusque hominis iudicio reprobatur. Excusatio tamen aliqua prętendi potest his qui Deum uerum pręceptaque eius ignorabant, nostris magis imputabitur ebrietas, quibus ab Apostolo dicitur: (Ad Ephesios V) Nolite inebriari uino, in quo est luxuria. [ERROR: no reftable :] Eph 5,18 Et alibi: [ERROR: no reftable :](Ad Corinthios prima, VI) Ebriosi, inquit, regnum Dei non possidebunt. [ERROR: no reftable :]1 Cor 6,10, ubi neque ebriosi (...) regnum Dei possidebunt

39. [ERROR: no reftable :] A 78v/3; cf. CIL V 6019 Ad S. Nazarium

L. GRAECINO POMPEIANO ANI-

[ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :] Manicula (alia manu?) MVLAE IVCVNDISSIMAE. QVI

VIXIT ANNOS. XXIIII. MATER PO-

SVIT AEMILIA POMPEIA ET SIBI.

39.1. Pulchrum sane et maternę pietatis plenum [ERROR: no reftable :] Post plenum ipse epitaphium delevit in funere filii epitaphium. Animulam iucundissimam uocat eum quo amisso se in morte et in dolore relictam testatur.

40. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL XI 1924 in fronte PERVSII

DIVO ANTONINO PIO. C. EGNATIVS



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.