Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 21v --

legata pecunia ea lege ut Bromio, et reliquua.

38.2. [ERROR: no reftable :](BACCHVS) Bacchi hęc nomina uel cognomina sunt. Bacchus ex Semele, Cadmi filia, Iouis filius, ut poetę fabulantur. Bacchus a βρομω, quod est insanio, dicitur. Vini enim inuentorem fuisse aiunt, quo inebriati homines furere consueuerunt. [ERROR: no reftable :]Bacchi hęc eqs. : cf. Tort. 'Bacchus' Dionysius : nomen compositum ex dios et Nysa, urbe Ęgypti ubi colebatur, quasi Iouis Nysius. [ERROR: no reftable :] Cf. Tort. 'Dionysius' Nyseus : ab eadem Ęgypti urbe, uel a Nysa, altero Parnasi colle ei sacro. Bromius : a βρομω, quod est consummo, quia uinum intemperanter sumptum debilitat uires. [ERROR: no reftable :] Cf. Tort. 'Bromius' Iachus : nomen compositum ex ιους, quod est uinum, et χεων, quod est fundens. Ebriosi enim non bibunt uinum, sed fundunt potu immodico. [ERROR: no reftable :]Iachus: nomen eqs. ; cf. Tort. 'Iachus' Liber : quoniam ebrii et fandi et agendi quod uolunt libertate utuntur. [ERROR: no reftable :] Cf. P. Fest. 'Liber' ? Euchion : a ποτης ευχις, [ERROR: no reftable :] Pro ἀπò τῆς εὐχῆς hoc est a uoto, quod ei uota et preces exhibentur. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 12,90,6-7 Lyeus : a λυω, quod est soluo, eo quod mentem corpusque uino dissoluatur. [ERROR: no reftable :] Cf. Tort. 'Lyaeus' Silenus autem fuit Bacchi nutricius, qui super asello sedens Bacchum comitabatur. [ERROR: no reftable :] Cf. Tort. 'Silenus' Publius ergo Lepidus Bibulus uotum soluens legat pecuniam quę ab herede dari debeat quotannis ut sacrificia Baccho peragantur et asellus litetur Sileno. Tyrsis:

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.