Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 20 --

qui liber natus est. Vindicia manumissus : id est manus correptione liberatus. Mos enim erat ut dominus tenens manu seruum diceret: "Hunc hominem liberum esse uolo" statimque de manu emitteret, [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 4,136,7-19 ? atque ita seruus uindicabatur in libertatem dicebaturque uindicia manumissus. Vindiciarum etiam actio erat quando inter se litigantes parum terrę de qua litigabant ad prętorem deferrent et eius possessionem sibi quisque uindicare niteretur. Quod etiam manus correptio dicitur et uindicatio et ex iure manu consertum. [ERROR: no reftable :] Cf. Per . 4,137,4-10 ? Mundum muliebrem : ornatum mulieris, quo illa mundior, id est ornatior, in publicum procedat. [ERROR: no reftable :] Cf. Mai. 'Mundus muliebris' ? Contra decreta amplissimi ordinis : id est tribunitię potestatis. Lege enim tutelari cautum erat nequis tutor per simulationem pupillum fraudaret. [ERROR: no reftable :] Cf. Pomp. Laet. ' De legibus libellus ', f. [Bvi v] Hic autem pupillam, cuius curam gerebat, inconsulto illo a quo tutor appositus fuerat per dolum sibi copulauerat. Dodrantem : reuocat quod olim fuerat testatus. Hoc ut plenius intelligas, totum bonorum corpus as dicitur. As in XII uncias diuidebatur. Vncia duodecima pars assis erat, sextans pars sexta est assis, id est duę uncię, quadrans pars quarta, id est tres uncię,

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.