Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 2 --

arcus columnasque erigi, sepulturas magnifice construi elogiisque exornari mos erat, ne simul cum uita defunctis gloria rerum gestarum interiret, sed posteris etiam nota foret. Scias tamen id illis proculdubio fuisse gloriosum qui non glorię, sed uirtuti studebant, hoc est quibus curę erat probos, modestos, constantes, pudicos, simplices, iustos, ex omni parte perfectos consumatosque esse magis quam uideri. Non est enim magni animi et ad ęterna tendentis gloriam ab hominibus, sed a Deo quęrere, non statuis, non signis, non titulis delectari, quę fragilia quidem et caduca sunt, sed cęlestia tantum, quorum nullus finis est, concupiscere. [ERROR: no reftable :](Demetrius) Trecentę et sexaginta statuę Demetrio Phalerio Athenis positę olim fuisse memorantur et ab iisdem qui illas posuerant non multo post fractę atque contritę. [ERROR: no reftable :](Marius) Caio Mario Romę omnibus uicis idem honos habitus, deinde in introitu Syllę per ignominiam sublatus euersis simulachris quę ipsi Mario erecta erant. [ERROR: no reftable :]Trecentę eqs .: cf. Plin. Hist. nat. 33,132; 34,27 Quam ergo uani sunt, ne dicam stulti, qui eam expetunt gloriam quam hominum conciliat fauor et rursum dissipat inuidia! Profecto nihil firmum esse potest quod humanę tantum opinionis laude

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.