Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 16v --

obscurari necesse est, quia idoneis scriptoribus carent. Nemo autem lubenti animo eius laudi suum impendit laborem a quo nullo prouocatur beneficio. Recte itaque Martialis ad Flaccum inquit:
Sint Mecenates, non derunt, Flacce, Marones,
Et tibi Vergilium uel tua rura dabunt. [ERROR: no reftable :] Mart. 8,55,5-6

35. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL VI 1199b In ponte lapideo

Quam bene curuati directa est semita pontis
Atque interruptum continuatur iter!
Calcamus rapidas subiecti gurgitis undas
Et libet iratę cernere murmur aquę.
Ite igitur faciles per gaudia uestra, Quirites,
Et Narsim resonans plausus ubique canat:
Qui potuit rigidas Gothorum subdere gentes,
Hic docuit durum flumina ferre iugum.

35.1. [ERROR: no reftable :](Narses) Iste Narses heunucus (ut Eusebius [ERROR: no reftable :] Recte Matthaeus Palmerius refert) a Iustiniano cum exercitu in Italiam missus Thotilam primum ac demum Theiam, Gothorum reges, superat atque interimit, et omnes Gothos Italia pellit eamque possedit annis XVII. [ERROR: no reftable :] Cf. Palm. Chron. A. Sal. 554, 555, 556 Bucillinum, Gallorum ducem, per Italiam infesto uagantem exercitu non longe a Tarento superat. [ERROR: no reftable :] Cf. Palm. Chron. A. Sal. 563 A Sophia, Iustini uxore, ad pensa per iniuriam reuocatus ingrateque ab administratione Italię a Iustino re

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.