Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 14v --

Cęci uitę probę oculos habent, quibus Deum uident, oculati autem in uitiorum tenebris uersantes Deum uidere non poterunt. De his enim in psalmis dicitur: Oculos habent et non uidebunt, [ERROR: no reftable :] Ps 113,13; 134,16 de illis uero in euangelio Saluator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. [ERROR: no reftable :] Mt 5,8

32. [ERROR: no reftable :] A 71v/5; cf. CIL V 2176 In domo prętoria

LOGIVS PATROCLVS SECVTVS

PIETATEM. COL. CENT. HORTOS

CVM AEDIFICIO HVIC SEPVL.

IVNCTO VIVOS DONAVIT. VT

EX REDITV EOR. LARGIVS

ROSAE ET ESCAE PATRONO

SVO ET QVANDOQVE SIBI PO-

NERENTVR.

32.1. COL. CENT. Collegio centurionum. SEPVL. Sepulturę. EOR. Eorum.

32.2. Diem natalem celebrabant antiqui et diem obitus. In huius ergo diei commemoratione floribus spargebant sepulchrum et [ERROR: no reftable :] Ipse epulabantur post et delevit epulę parabantur ab eo collegio cui defunctus legauerat impensas.

32.3. Sed quid, quęso, proderat defuncto uel rosarum odor uel epularum gustus? Totum hoc non mortuorum, sed uiuorum erat. Satis est autem mortuis nostris si cum odore uirtutum

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.