Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 13 --

sitim sedat, quę omnibus est communis. Et quum ita sit, non ne qui de siti queritur ostendit sitire se malle quam aquam bibere? Quod quidem facit ut rear legendum esse: "situ operii", non "siti", id est illuuie [ERROR: no reftable :] Correxi ex illuie et squallore, ad egestatem redactus ab iis quibus benefecerat.

28. [ERROR: no reftable :] A 71v/8; cf. CIL VI 26067 Ad S. Paulum

DIS MANIBVS SACRVM.

SECVNDVS ╛IXIT. MEN. IX. DIES

XXVI. PETRONIA NOE SOROR EIVS

╛IXIT ANNVM. MENS. III DIES. XII.

HIC SEPVLTI SVNT.

28.1. Facilis est lectio. ╛IXIT. Pro eo quod est: uixit. Gamma enim littera Gręca talis est: Γ, ex qua duplici constat F Latinum; ob hoc dictum est digamma. Digamma ergo inuerso aliquandiu usi sunt pro "u" consona, atque ita hoc loco reperitur scriptum.

29. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL VI 24* Ad S. Paulum [ERROR: no reftable :] In fine versus praecedentis scriptum

Semicapri quicunque subis sacraria Fauni,
Haec lege Romana uerba notata manu.
Hersalus hic iaceo, mecum Merralla quiescit,
Quę soror et genitrix, quę mihi sponsa fuit.
Vera negas frontemque trahis uel enygmata Sphingos
Credis? Sunt Pythio uera magis tripode.
Me pater e nata gignit, mihi iungitur illa:
Sic soror et coniux, sic fuit illa parens.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.