Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 70 --

gerens, dum esset centurio gregariorum militum ueteranorum. Gregarii milites erant extra ordinem asciti et humilis militię milites. Postremo fuit centurio primipilus, idest pręfectus legionis quę circa imperatorem erat.

140.3. Huic monumentum est factum ex decem sestertiis. Sestertius [ERROR: no reftable :]Sestertius suprascripsit erat duarum librarum et semis, idest et dimidii librę. Ideo notatur per duo L et unum S, sic: LL S. [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 82,1 Porro ubi dicitur: Lulia, Titi filia maxima, uxor, maxima non ad uxorem referas, sed ad filiam. Erat enim natu maxima filiarum Titi, in hoc satis laudanda quod in celebranda mortui mariti memoria sumptibus non pepercit. Nec parum commendari debet miles Docimus, qui illam adiuuit, ut suo centurioni plus adderetur honoris in construendo sepulchro uirtutisque eius gloria conseruanda.

141. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2249 Salonis


.D. M.
BVCCIONI ANNO. XX.
.S. S. M.
.P. P.

141.1. Lege sic: Buccioni annorum uiginti suo sumptu monumentum parentes posuerunt. [ERROR: no reftable :] Post haec in folio 70 verso duae inscriptiones recentiore manu scriptae sequuntur : TARVISII / In aedibus Andreae Zuchelli, cano/nici Taruisini, ad Diui Stephani. / D. M. / L. BAEBIO / VINDEMATORI / BAEBIA SECVRA / PATRI B. M. ( cf. CIL III 2243 et Addit. p. 1013 ); Aliud / L. POMPONIVS / EXTRICATVS / V. F. SIBI ET SVIS. / ET C. OPPIO / VIVIANO / AMICO B. M. / IN FR. P. VI. / IN AG. P. VI. ( cf. CIL III 2475 et Addit. p. 1031 ; cf. In epigr. 119 )



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.