Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 66 --

Salonis

CONSENTIO DEORVM.

MARC. AN. A. SOZOMENE

IMPERIO FECIT.

134.1. Marcus Terentius Varro de re rustica scripturus deos inuocat consentes eosque XII nominatim enumerat. [ERROR: no reftable :] Cf. Varr. R. R. 1,1,4 Festus quoque Pompeius ait consentia sacra dici quę multorum consensu sunt statuta. [ERROR: no reftable :] Cf. P. Fest. 'Consentia' Consentes ergo deos illos appellasse uidetur Varro a quibus terrę fruges iuuari ex multorum consensu creditum sit. Hinc ego consentionem deorum hoc loco ędem cognominatam reor quę diis illis dedicata erat quos populus Salonensis inter se consentiens magis religiose uenerabatur. Hanc igitur ędem Sozomene, mulier sic dicta, fabricandam curauit iussu et imperio Marci Antonini Augusti, de quo dicendum restat.

134.2. [ERROR: no reftable :](Marcus Antoninus Augustus) Marcus Antoninus ab Antonino Pio adoptatus eo defuncto ex senatus autoritate reipublicę regimen suscepit. Cum Lucio Vero fratre primus ęquo iure imperauit. Vxorem habuit Anniam Cornificiam, deinde Faustinam iuniorem, amitinam suam. [ERROR: no reftable :] Cf. SHA , M . Ant . 1,8, ubi habuit et sororem natu minorem Anniam Cornificiam , uxorem Anniam Faustinam , consobrinam suam Gręcis Latinisque perdiscendis litteris operam dedit philosophięque incubuit studiis. Pio ipsi

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.