Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 64 --

VI. Salonis postea repertum

131. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 1945 Salonis

.I. O. M.

Q. RAONIVS DIODORVS EX

VOTO POSVIT LIBES MERI-

TO. IIII . IDVS MAIAS. PRONI-

ANO ET BRADVA. COSS.

131.1. Ioui optimo maximo. Libes pro libens: quędam enim huiusmodi uocabula subtracto "n" scribebant antiqui.

131.2. Hic Quintus Raonius Diodorus posita Ioui ara siue templo uotum soluerat. Quando autem id egerit, per Idus diem, per consules annum ostendit. Nos autem tunc Deo gratissimum soluimus uotum cum uitę cursum ita ut ipse pręcipit dirigere studemus.

132. [ERROR: no reftable :] Cf. CIL III 2551 Salonis

A. TER. PANTERA.

.AGO. FECIT.

132.1. Puto sic legendum: Aulus Terentius pantherarum agonium fecit.

132.2. Agonium ludum esse ait Festus Pompeius, ob hoc dictum quia locus in quo ludi initio facti sunt fuit sine angulo. Cuius ludi festa agonalia dicebantur. [ERROR: no reftable :]Agonium eqs. : cf. P. Fest. 'Agonium (ludus)' Hęc factitata [ERROR: no reftable :] Ipse ex factita correxit ait Romę in monte Quirinali. Est enim Quirinalis Agonius et Collina porta Agonensis. [ERROR: no reftable :] Cf. P. Fest. 'Agonium (dies)', ubi Agonus pro Agonius

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.