Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
130.1. Hęc apud te in saxo ingenti incisis litteris habentur, quę nos de fundamentis Salonarum littoralis muri erruta ad tuas ędis transferri, sicut pleraque alia, nuperrime uidimus. Nec sumptui enim nec labori parcis dum ueterum monumenta undequaque tibi comparas. Hęc igitur in fine opusculi descripta ita exponere libuit: 130.2. L. IVLIVS. C. F. TRO. CLEMENS NEGOTIATOR. T. F. IVSSIT SIBI, id est Lucius
Iulius, Cai filius, Troezenus, cui Clementi agnomen fuit. Externus enim fuit, ex
Troezene,
[ERROR: no reftable :]
Cf. Plin. Hist. nat. 4,18
Achaię
[ERROR: no reftable :]
Ipse ex Peloponessi correxit
oppido, et Salonis residens negotiabatur. Is testamento fieri
iussit sibi: iussit quippe fieri sibi sepulchrum cum ędificio superposito et parentibus
et filiis iam uita defunctis, unde dicitur: et Iulio, Cai filio, Troezeno Maximo patri,
et Nonię, Lacri filię, Marulię matri, et Lucio Iulio, Lucii filio. Ipse atem Lucius est
dictus. Troezeno Maximo filio: ideo Troezeno quia quum maximus natus esset, in patria
eum genuerat, reliquos Salonis. De quibus dicitur: et Iulię, Lucii filię, Marulię filię,
et Iulię, Lucii filię,
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.