Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
barbaris Clissam a Cęsaris amicicia auertit, conuentumque Salonensem quum neque pollicitationibus neque denunciatione periculi permouere posset, oppugnare instituit. [ERROR: no reftable :] Cf. Caes. Bell. civ. 3,9,1-2 Est autem oppidum, inquit, et loci natura et colle munitum. [ERROR: no reftable :]Caes. Bell. civ. 3,9,2 Octauius quinis castris oppidum pręmere coepit, illi se defendere. Tandem dispositis per muros pueris ac mulieribus portis egressi Octauii castra inuadunt expugnantque, deinde et reliqua, cędeque non parua facta eos qui superfuerant ad naues fugere compellunt. Atque talis fidei talisque in bello uirtutis tunc fuere Salonenses nostri! IV.3. [ERROR: no reftable :](Diocletianus) Huc accedit quod Diocletianus imperator, Salonis natus, uirtute rebusque gestis ad Romanorum imperium meruit promoueri. Deposito deinde imperio priuatam uitam peregit in patria. Et quum Romam ad pristinam dignitatem reuocaretur, maluit hic consenescere priuatus quam Romę imperare: usque adeo coeperat eum et amoenitas loci et tranquillum in secessu ocium. IV.4. Extat ędificium eius Salonis proximum, quod maiores nostri post urbis euersionem
incolere coepere: [ERROR: no reftable :](Spalatum) nunc nostrum natale solum est, quod Spalatum
appellant, sed et ipsum semirutum quidem atque in parte deintegratum, murorum tamen ac
turrium pulchritudine portarumque affabre structarum decore
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.