Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
108.1. Huic Vibio Vibius Coccianus libertus peregre defuncto posuit sepulturam titulosque eius descripsit et ab imperatoribus delata dona. Fuit igitur Vibius primopilaris, id est miles primę legionis, deinde castrorum pręfectus legionis tertiędecimę. [ERROR: no reftable :] Correxi ex tertiedecimę 108.2. [ERROR: no reftable :](Pręfectus castrorum) Pręfecti autem castrorum uel alarum uel cohortum
a duce militię creabantur ut ea regerent et disponerent.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Pomp. Laet. 'De praefecto in
militia', f. Aii
Quum itaque militare officium strenue obiret, promotus est ad
pręfecturam castrorum, in qua ita se gessit ut dona quę commemorantur dignus fuerit ab
imperatoribus recipere. Donatus est ergo gemmis, id est annulis gemmatis, torquibus –
[ERROR: no reftable :](Torques) torques colli ornamenta erant –, armillis, quibus brachia
ornabantur,
[ERROR: no reftable :]
Cf. Mai. 'Armillae'
[ERROR: no reftable :](Phalerę) phaleris, quę non tantum equi ornamenta
sunt,
[ERROR: no reftable :]
Cf. Mai. 'Phalerae''
sed etiam hominis, quum Vergilius dicat: (IX)
phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula ,
[ERROR: no reftable :]Verg. Aen. 9,359-60
coronis muralibus tribus, uallaribus duabus, aurea una.
[ERROR: no reftable :](Corona muralis) Muralis corona ei dabatur qui primus obsessę urbis
inscendisset,
[ERROR: no reftable :]
Cf. Per. 27,11,1-3
[ERROR: no reftable :](Corona uallaris) uallaris qui primus pugnando uallum
transcendens castra aduersariorum introisset.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Per. 2,254,8-9
[ERROR: no reftable :](Corona obsidionalis) Aurea autem corona erat
obsidionalis: ea donabantur illi qui obsidione ciues liberassent.
[ERROR: no reftable :]
Cf. Per. 27,8,1-2
[ERROR: no reftable :](Hastę purę) Hastis puris quinque: hoc donum eius
erat qui
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.