Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ad S. Georgium
[ERROR: no reftable :]
6.1. Adde istis eos qui peregrinę conditionis erant et fortasse duplicabitur numerus. Ciues tantum recensuit, et eos quidem cęlibes. Sequitur enim ET XLI NVP., hoc est et quadraginta milia mille addito; NVP., id est nuptorum. Nupti autem dicebantur mariti. Nam in Plauto legimus: Libet etiam Carinum quid agat obseruare, nouum nuptum. [ERROR: no reftable :]Nupti autem eqs .: cf. Per. 39,3,6-8 (Plaut . Cas. 859) Ex his considerandum quanta Romani populi tunc potentia fuerit, cum ipsa per se ciuitas satis esset ad expediendos exercitus, intactis aliis circa se urbibus, siue extra se prouinciis quibus dominabatur. 6.2. (Nota) Sed omnis terrena magnitudo, quum ad summum peruenerit, ut retro
cędat, necesse est. Ita Romanorum imperium, quum iam longe lateque diffusum alienis
uiribus labefactari nequiuisset, suis ruere coepit. Continuo ciuilia exarserunt bella
nullo externo hoste eos lacessere auso. Nequis igitur de uictoriarum
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.