Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 40v --

82.1. A. RITIVS. Aulus Ritius. A. L. Auli libertus. VIAM STERNI, id est lapidibus tegi. LL S XXX . Sestertia triginta milia. Nota sestertii est duę [ERROR: no reftable :] Correxi ex due LL et unum S, quia sestertius (ut alibi diximus) [ERROR: no reftable :] Cf. In epigr. 40,3; 140,3 duę librę sunt et semis.

83. [ERROR: no reftable :] A 77/2; cf. CIL V 1260 AQVILEGIAE

DOMVM AETERNAM IVLIA AGAPE

POSVIT OBSEQVENTI MARITO.

83.1. Sepulturam putauit domum esse ęternam mulier infidelis, rata eos qui sepeliuntur nunquam inde exituros. Nobis uero, qui credimus futuram corporum resurrectionem, non est domus ęterna sepulchrum, sed temporalis. Piis enim et fidelibus nulla alia ęterna habitatio est pręter cęleste regnum, nulla impiis pręter infernum. Ibunt hi (sicut in euangelio est scriptum) [ERROR: no reftable :] Cf. Mt 25,41; Mt 25,46 in ignem ęternum, iusti autem in uitam ęternam.

84. [ERROR: no reftable :] A 77/6; cf. CIL V 631 Ibidem

.D. .M.

SAVFEIA THREPTE. V. F.

H. M. H. N. S.

84.1. Singulares litterę hoc habent: Diis manibus. V. F. Viua fecit. Viua enim sibi fabricauit sepulchrum et quum neminem secum iacere uoluit, subiunxit H. M. H. N. S., id est: hoc monumentum heredes non sequitur.

84.2. Timuit scilicet ne

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.