Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 36 --

captiuorum cum hostibus pepigit, quod pactum quum a senatu improbaretur, fundum suum ducentis milibus uendidit et fidei satisfecit. [ERROR: no reftable :] Vir. ill. 43,1-7, ubi Quintus Fabius Maximus Cunctator, Verrucosus a verruca in labris sita, Ovicula a clementia morum dictus, consul eqs. ; imperio sibi aequari passus est et pro imperio ęquari passus est; fortissimo pro fortissimo uiro Per illud autem quod supra in epigrammate dicitur: PRINCEPS in senatu duobus lustris factus est, bis censorem fuisse arbitror. Quinquennale enim officium erat, quod est lustri tempus. [ERROR: no reftable :](Censor) Censoris autem censione, id est arbitrio, censebatur populus post lustrum: notabantur mores ac pro merito puniebantur. [ERROR: no reftable :]Quinquennale eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De censoribus' , f. [Aiv]

72. [ERROR: no reftable :] A 84v; cf. CIL XI 1831 Ibidem

CAIVS MARIVS. C. F. COS. VII. PR. TR.

C. Marius PL. Q. AVG. TRIBVNVS MILITVM EX-

TRA SORTEM BELLVM CVM IVGVRTA

REGE NVMIDIAE. COS. GESSIT. EVM

CAEPIT. TRIVMPHANS IN SECVNDO

CONSVLATV ANTE CVRRVM SVVM

DVCI IVSSIT. TERTIVM COS. ABSENS

CREATVS EST. IIII. COS. TEOTONO-

RVM EXERCITVM DELEVIT. V. COS.

CIMBROS FVDIT. EX IIS ET TEOTO-

NIS ITERVM TRIVMPHAVIT. REM-

PVBLICAM TVRBATAM SEDICIONI-

BVS. TR. PL. ET PRAETOR. QVI AR-

MATI CAPITOLIVM OCCVPAVERANT.

VI. COS. VINDICAVIT. POST. LXX. AN-

NVM PATRIA PER ARMA CIVILIA



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.