Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 34v --

duxisset uxorem defuncto Domitio Nerone, eius uiro. [ERROR: no reftable :] Cf. Suet. Claud. 39 In isto autem Nerone postremo omnis Augusti familia finem accepit, [ERROR: no reftable :] Cf. Hier. Chron. A. D. 70 qui a senatu hostis iudicatus Roma fugiens semet interfecit et conditi fuere eius cineres Romę in campo Martio, in uetusto Domitiorum monumento. [ERROR: no reftable :]qui a senatu eqs.: cf. Suet. Ner. 49,2; 50,1

69.3. [ERROR: no reftable :](Flamen) FLAMINIS Augustalis: Numa Pompilius singulis diis singulos flamines dedit, per quos sacra fiebant. [ERROR: no reftable :] Cf. Pomp. Laet. 'De flaminibus', f. [Biv] Fuit ergo Iouis sacerdos flamen Dialis, Martis Martialis, Quirini Quirinalis, Augusti itaque in deos relati factus est flamen Augustalis. Dicti autem sunt flamines uel a pileo quem gerebant, qui pilamines, uel ab infulis, quas flaminea uocabant. [ERROR: no reftable :] Cf. Pomp. Laet., ibid. [ERROR: no reftable :](Quaestor) QVAESTORIS: quęstores ab inquirenda et seruanda publica pecunia dicti sunt; duo creati qui rem militarem comitarentur et duo qui res urbanas curarent. Postea multiplicatus est numerus. [ERROR: no reftable :]quęstores eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De quaestoribus' , ff. Aii v – [Aiii]

70. [ERROR: no reftable :] A 82/1; cf. CIL VI 886 Ibidem

AGRIPPINAE. M. AGRIPPAE. F. DIVI

AVG. NEPTIS [ERROR: no reftable :] Ipse ex NEPOTIS correxit VXORIS GERMANICI

CAESARIS. MATRIS. C. CAESARIS

AVG. GERMANICI PRINCIPIS.

70.1. [ERROR: no reftable :](Agrippina) Hęc fuit M. Agrippę et Iulię, Augusti filię, filia. Ob hoc dicitur Augusti neptis. [ERROR: no reftable :] Cf. Suet. Aug. 86,3; Calig. 8,4 Vxor autem fuit Germanici Cęsaris, qui ante extinctus est quam ad

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.