Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 34 --

SARIS. F. DIVI. AVG. PRONE. FLAMIN.

AVGVSTALIS QVAESTORIS.

69.1. Legendum hoc modo: Ossa Neronis, Germanici Cęsaris filii, diui Augusti pronepotis, flaminis augustalis, quęstoris.

69.2. [ERROR: no reftable :](Nero) Hunc esse Neronem mihi uidetur qui Germanici et Agrippinę, M. Agrippę filię, fuit filius. Quem Augusti pronepotem fuisse ita inuenio: Agrippa ex adoptione fuit Augusti filius; Agrippina, Agrippę filia, neptis Augusti; Agrippinę autem ex Germanico filii fuere Drusus et Nero, ideoque Augusti pronepotes. Sed quum Tiberius, Tiberii Neronis et Liuię filius, quę deinde nupsit Augusto, esset et ipse ab Augusto in filium adoptatus, suscepto imperio Agrippam, regni coheredem, interimi fecit et Germanicum, Drusi fratris filium, quem ipse iussu Augusti sibi adoptauerat, ueneno sustulit. Agrippinam quoque, Germanici coniugem, liberosque eorum Neronem et Drusum senatui damnandos obiecit ac mori compulit. [ERROR: no reftable :] Cf. Suet. Tib. 53; 54 Succesit tamen Tiberio C. Caligula, Germanici filius, Caligulę autem Claudius Nero, eius patruus, Claudio Neroni Nero ille crudelitate et libidine nobilis, Domitii Neronis et Agrippinę, Germanici filię, filius, a Claudio tunc adoptatus quum hanc secundam Agrippinam

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.