Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 33 --

67.1. Bello Sertoriano : id est quando bellatum est in Hispania aduersus Sertorium. Vulnus suscepit a Mitia Calaguritano: Calaguritani sunt in Hispania cognominati (ut Plinius ait) [ERROR: no reftable :] Cf. Plin. Hist. nat. 3,24, ubi Calagurritanos qui Fibularenses cognominantur Fanularenses. [ERROR: no reftable :](Aesculapius) Aesculapio uota uouit: Aesculapius, Apolinis et Coronidis nymphę filius, a Chirone didicit medicinam. [ERROR: no reftable :] Cf. Tort. 'Aesculapius' Ei morbo affecti uota faciebant.

67.2. Hic tamen Romanus iniuste de morte queritur, quam ab eo passus est quem ipse interemit. Ne autem nomen hic sepulti lateret, subsignatum est: EQ. M. SP. POM., id est equitum magister Spurius Pomponius siue Pompeianus. Pompeius enim prętor in Hispaniam pro consulibus missus Sertorium uicit. [ERROR: no reftable :](Magister equitum) Magister autem equitum erat, ius in milites et accensos habens, a dictatore uel a consule constituebatur. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 3,447,11-12

68. [ERROR: no reftable :] A 81v/6; cf. CIL VI 885 CESENAE

.OSSA.

TI. CAESARIS DIVI AVG. F. AVGVSTI

PONTIFICIS MAXIMI TRIB. POT. XXXII.

IMP. VIII. COS. V.

68.1. Integrandum sic: Ossa Tiberii Cęsaris, diui Augusti filii, Augusti, pontificis maximi, tribunicię potestatis XXXII, imperatoris VIII, [ERROR: no reftable :] Correxi ex V consuli quintum.

68.2. [ERROR: no reftable :](Pontifex maximus) Pontifici maximo sacra publica priuataque curę erant, sub eo pontifices octo

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.