Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 28v --

magistratus auguriis confirmari. [ERROR: no reftable :] Cf. Pomp. Laet. 'De auguribus', ff. Biii – Biii v. [ERROR: no reftable :](Sportula) Sportula fiscella fuit ciborum. Sportula igitur dari dicebatur quum uel cibi uel ciborum loco ęra distribuerentur; ea erant centum quadrantes. [ERROR: no reftable :]Sportula fiscella eqs. : cf. Per. 72,13,10-14 Porro quum Cerasus, Nęuii pater, talia contulerat, ob eius merita collegium fabrum Nęuio filio locum designatum dono dedit.

59.3. Sed certe pudere debet filios non hęreditare uirtutes patris, cuius meritum hęreditasse uidentur, quotiens accipiunt non quod sibi, sed quod patri debebatur. Qui si degeneres uixerint, duplici poena digni erunt, quod et se deprauent et paternam obterant gloriam.

60. [ERROR: no reftable :] A 76/2; cf. CIL XI 6234 Ibidem

M. LATRIDIVS. A. L. HILARVS SEX

VIR SIBI ET LATRIDIAE PHLEMAE

CONLIBERTAE ET CONCVBINAE SV-

AE ET CLEOPATRAE LIBERTAE

VIVOS FECIT.

60.1. Hoc est: Marcus Latridius Aulus Lucius Hilarus sex uir. Cętera patent.

60.2. [ERROR: no reftable :](II uiri) Fuerunt Romę duum uiri classis ornandę reficiendęque causa creati; [ERROR: no reftable :] Cf. Fen. ' De duumuiris classis restitu ę nd ę et quibusdam paruis magistra [ n ] tibus ', f. [e8 v] item duum uiri primum qui inspicerent libros Sybillinos, deinde X, demum XV, quibus etiam cura data fastorum corrigendorum; [ERROR: no reftable :]item duum uiri eqs. : cf. Pomp. Laet. ' De duumuiris et X uiris sacrorum' , f. [Bv] [ERROR: no reftable :](III uiri) trium uiri monetales, quibus curę erat numismata fabricare auro

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.