Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 3 --

1.1. D. M. Diis manibus, id est bonis; manum enim ueteres bonum dicebant. [ERROR: no reftable :] Cf. Per. 4,133,1-3 Dii manes autem dii inferi sunt, quibus monumenta consecrabant, unde integrum interdum legimus: Diis manibus sacrum. LVCRETIAE. Hanc Tarquinus Sextus [ERROR: no reftable :] Pro Sextus Tarquinius stuprauit, Tarquini Superbi regis filius. Illa uocatis uiro Collatino et patre Tricipitino, reddita necis sibi inferendę causa, se ipsam interemit. Ipsi cum Bruto coniurantes regem cum filiis Roma expulerunt.

1.2. Lucretię mors pudicicię testimonium fuit: nequanquam enim adultero consensisse uidetur quę uiolata uiuere noluit.

2. [ERROR: no reftable :] A 82v/1, ubi Romę ad S. Georgium; cf. CIL VI 1*a Ad ędem S. Georgii

[ERROR: no reftable :] [ERROR: no reftable :] Manicula (alia manu?)
.M. ORATIVS CONSVL EX LEGE TEM-
PLVM IOVIS OPTIMI MAXIMI DEDI-
CAVIT. ANNO POST REGES EXACTOS.
A CONSVLIBVS POSTEA AD DICTA-
TORES. QVIA MAIVS IMPERIVM ERAT
SOLENNE CLAVI FIGENDI TRANS-
LATVM EST.

2.1. [ERROR: no reftable :](Consules) Consules a consulendo dicti. Duo creabantur singulis annis. Summa totius imperii apud ipsos erat. Hi senatum per accensos et pręcones cogebant, exercitus ductabant, numerum annorum signabant, his prouincię scribebantur ac, ne sibi regium ius uendicarent, cautum est ut ab eis prouocatio esset.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1503]: In epigrammata priscorum commentarius, Verborum 25316, ed. Bratislav Lucin [genus: prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [marul-mar-in-epigr.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.