Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1080-1105) [1080, Split]: Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica, 6348 verborum, ed. Petar Skok Viktor Novak [genus: prosa - charta] [numerus verborum] [aa-vv-supetarski.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 213 --

uineam Tilsto Cosse Omnia enim ista nostro proprio acquisiuimus pretio: ideo in domo dei dedimus

2.

Nam in primis terram in qua sita uidetur ecclesia, comparauimus a Pribistrio pro duobus solidis et uno modio frumenti, alio autem de sale, quod dedimus pro fine sibi. Et hoc factum est coram Stephano filio iupani Pribinne, et presbitero Prodano, et presbitero Dragsano, atque Girgi de Tugari.

3.

+. Ibidem iuxta eandem terram emimus terras a Zulo pro IIII. modiis frumenti et I. argenteum pro fine; coram Johanne Mesagalina et Stephano Curano, Boledrugo de Tugari.

4.

+. Insuper emimus Semianum a suis inimicis pro XL romanatis; ipse autem non habens unde se redimeret, dedit mihi territorium quod sui patris erat ut ego diuiderem 1vo cum filio suo omne per medietatem; et in parte mea dedit totum territorium super ecclesiam et sibi retenuit territorium in Malcin; et quod remaneret diuideremus; et sic a me liber abscessit. Et hec conuentio ac diffinitio facta fuit ante ecclesiam in Nacle coram his nobilibus, scilicet presbitero Lasca, et alio presbitero Lasca, presbitero Prodano, presbitero Picna et Girgi de Tugari, et Dragonego, et Habraham, et fratre suo Andrea, et omnibus eiusdem loci uillanis, ac coram testibus aliis quos a Spalato mecum duxi: Johanne filio Gastano, Petro filio Salati et Bilza filio Girdeo.

5.

+. Post hęc uero Miraslauus cum filiis Michahelis Acedelo quidem et Chualo aduersus nostram diffinitionem hanc maligno spiritu concitatus surrexit et non modicam partem de prephato territorio a me subtrahere cepit: a territorio Pribistrii usque sursum ad Petram.

Vnde nos conuocatis iterum multis Spalatinorum nobilibus, inter quos etiam Jacobum Marianorum ducem cum suis militibus ibidem interesse rogauimus, ante quorum presentiam cum prefato decertauimus Miroslauo, ubi et conuentionem hisdem monentibus nobilibus cum eis denuo fecimus. Quapropter afirmauit nobis prefatas terras quas subtraere uolebat et insuper nobis augmentauit monticellum que prope Petra situm est, et ualle similiter incipiente de Saline usque 2ro Satilie et de Satilie usque ad mare. Et dedimus sibi pro conuentione octoginta modia ordei et unum solidum pro fine. Et ipse Miroslauo anteposuit se dicens: Quicumque ammodo uoluerit te de hoc requirere, ego me omnibus pro te opponam. Actum est ante notitiam horum testium: ducis uidelicet iamdicti et sui risari Sauide ac ceteris militibus eius, et Dragisani filii Semiani, Girgi de Tugari

Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1080-1105) [1080, Split]: Jura sancti Petri de Gomai, versio electronica, 6348 verborum, ed. Petar Skok Viktor Novak [genus: prosa - charta] [numerus verborum] [aa-vv-supetarski.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.