Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pucic, Karlo (1458-1522) [1499, Dubrovnik]: Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica, Versus 194, verborum 1177, ed. Duro Korbler [genus: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [numerus verborum] [pucic-k-libellus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 180 --


Erroris nebula tamen remota
Et desiderio roseum relicto
Non Gnesae rubeum mouet labellum,
Non Gnesae cruciat micans ocellus,
Non Gnesae nitidus rapit capillus,
Non collum niueum trahit puellae,
Non eius capiunt genae rubentes.
Lasciuus fieri prius Polemon,
Et mollis uolui magis Pericles
Quam castos tenerae dies iuuentae
Et turpem reliquam sequi senectam.
Iam nostram colui satis puellam,
Dilexi nimium meos amores,
Vt iussit Veneris puer Cupido.
Nunc curam reliquis leuem relinquo.
Plus me non cruciat breuis uoluptas:
Quae iam non poterit diu manere,
Sed praeceps properat breui perire
Vt floris folium cadit repente
Et perdit nitidi decus coloris.
Aufert quem boreus, notus, uel auster.
Sic Gnesae tenerum rapit decorem
Aetas per grauior leuisque morbus.
O formam fragilem meae puellae,
O risus nimium iocosque uanos
Qui sic praetereunt gradu citato,
In qua spem posui nimis fugacem,
Quae tempus placidae tulit iuuentae.
Erroris tenebras miser relinquo
Et saeuas tumidi maris procellas.
Me diuae meritas referre laudes
Et lumen nitidae sequi sophiae
Delectat studio laborioso.
Non trita cupidus uolare penna
Caelum constituo, solum relinquam,
In terris minime uagus morabor.
Fiunt per digitos manusque plumae
Et mutor celeres uigens in alas.
Iam sedes cupio uidere celsas
Et summos superi tronos tonantis
Virtutis licito proboque nixu
Quo claro fruitur potens Olympo
Alcides simili graduque Pollux,
Quo pronam Stygiae uiam paludis
Vrbis destituit pater Quirinus;
Incaestus Frygias opes reduxit
Iudex in nihilum deis relictis. Finis. Libellus lusus amoris Caroli putei Ragusini.

Vade retro

Vade porro


Pucic, Karlo (1458-1522) [1499, Dubrovnik]: Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica, Versus 194, verborum 1177, ed. Duro Korbler [genus: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [numerus verborum] [pucic-k-libellus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.