Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Pucic, Karlo (1458-1522) [1499, Dubrovnik]: Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica, Versus 194, verborum 1177, ed. Duro Korbler [genus: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [numerus verborum] [pucic-k-libellus.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 179 --


Cuius ad arbitrium. cuius sub iure manebam.
Sub qua libertas non erat ulla mihi.
Non ita Nyctileo Gnosis, nec uacca tonanti,
Nec placuit, Daphne, pulcher Apollo tibi,
Vt mihi Gnesa suo libuit formosa decore,
Vrere quo poterat numina cuncta deum.
Hanc ego mallebam Crassi quam diuitis aurum,
Quae mihi quam diues Lydia pluris erat.
Diuitias Croesi pro qua nihil esse putabam,
Spernebam pro qua quas uehit Hermus opes.
Ast ubi terrenas coepit depellere curas,
Creuit et in nostro pectore uerus amor.
Non mea mortales cupiunt praecordia formas
Nec mihi Gnesa magis, pulchra puella, placet.
Asperior rusco facta est et uilior alga,
Nec mihi plus chara est ut prius ilia fuit.
Sit licet insigni formosior ore Diana
Oraque caelicolis candidiora gerat,
Diua placet summique parens innupta tonantis
Quae recipit nostras, uirgo beata, preces.
Omnibus in terra sublimior una creatis,
Omnibus in caelo sanctior una choris.
Quae procul inferni fauces Stygiamque paludem,
Quae procul aeternam pellit ab orbe necem.
Vnica quae celso mortalia iunxit Olympo,
Quae miscet superis inferiora polis.
Per quam terrigenis dantur commercia caeli,
Per quam caelicolis nos sumus, ecce, pares.
Quis non pro fuluo terram contemneret auro,
Quis non pro gemmis uilia quaeque daret?
Vt uaga Ledaei tetigerunt sydera fratres,
Verterunt oculos a regione soli.
Vt semel Alcides summum conscendit Olympum,
Despicit e summis deteriora plagis. Finis.

Eiusdem carmen de fragilitate humana et mutatione amoris.
Cum blande Veneri meam dicarem
Vitam, Pieriis choris uacantem,
Et nostram placido darem iuuentam
Omnem seruitio tuo, Cupido,
Expectans meritum labore dignum,
Mi Gnesam dederas uagam puellam,
Mercedis ualidae loco tenendam
Cui iungit roseum Venus decorem
Quo nostram rapuit repente mentem.

Vade retro

Vade porro


Pucic, Karlo (1458-1522) [1499, Dubrovnik]: Elegiarum libellus de laudibus Gnese puellae, versio electronica, Versus 194, verborum 1177, ed. Duro Korbler [genus: poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - cyclus] [numerus verborum] [pucic-k-libellus.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.