Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
ab hostibus Athesis (Bassus primus): Involent alij et expugnent duce Marte regna: Hymenaeo classicum canente populos subiungant Austriaci! 10–15 = Periochae Scena 5.; vide comm. – 34 Felicitas D; Athesis quia parte caret et bassum canit. 28 Victus et vinctus] Flor. epit. 3,1,18.Pastores (Duo tenores): O incruentae armorum victoriae, quae nunquam invitis imperant! Pax (Cantus primus): Etiam in armis victores lacrimas potius quam sanguinem a victis exigunt Austriaci. Felicitas (Cantus secundus): Libertatis est species subiectis, sub hac clementia. Omnes: Nemo, nemo gemit sub amoris iugo! Pax (Cantus primus): Felices populi, qui amantibus Principibus sunt in amoribus! Omnes: Pax olea coronet, Bellona lauro victores Amores! Pax, Felicitas (Cantus primus et secundus): Vestra tela rosis coronate! Gratiae (Duo alti): Favo tingite! Pastores (Duo tenores): In hostes Pacis absumite tela, ut fiant ex efferis humani!
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes]. |