Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Previous page

Next page

-- --

(Musica Fabrilis – In obscura nube Vulcanus)

Ferreolus: Ades, Vulcane, claude faber, non ad Lesbum, sed ad fustitudinas, ferricrepidinas insulas appelle!

Steropes: Ita me sub cultro, o fide Magister?

Omnes: Subigite repetitis ictibus certatim, ut etiam Volcano doleat!

(Musica Fabrilis – Descendit, propinquat theatro)

Thyrsus: Cudamus iterum, ut vorsutior fiat quam figularis rota.

18 In obscura nube Vulcanus in marg. add. man. al. D. – 21 ferricrepedinas D; in modernis Plauti editionibus ferricrepinas legitur, pars antiquiorum editionum autem secundum cod. Londinensem ferricrepidinas praebet. „Ferri crepidinas quod ferreis vinculis crepitantibus crura alligata erant“, explicat Pylades 1514, XLVIr, videlicet simul ex crepo et crepida verbum derivans. – 25 Descendit propinquat theatro in marg. add. man. al. D. 2 Plaut. Epid. 515 propera igitur fugere hinc, si te di amant. – 4 Cf. Plaut. Amph. 317 meumque os finget denuo. – 7sq. Plaut. Epid. 610sq. Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, / ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. – 9 Plaut. Epid. 431sq. atque haec stultitiast me illi vitio vortere / egomet quod factitavi in adulescentia. – 11 Plaut. Amph. 228 consonat terra. – 20sq. Plaut. Asin. 34sq. apud fustitudinas, ferricrepinas insulas, / ubi vivos homines mortui incursant boves. – 27 Plaut. Epid. 371 Vorsutior es quam rota figularis. (Musica Fabrilis – Magis propinquat)

Steropes: Nimis vos quidem hercle nunc immerito meo mihi haec facitis. Feri, feri, o Mulciber!

Ferreolus: Non timemus bruta e pelvi fulmina. Quid cessamus socij?

Omnes: In splendorem dandus es tenebris!

(Musica Fabrilis – Decidit)

Ferreolus: Noster est!

Omnes: Hunc tibi diem faciemus exitiabilem, non evo-

Previous page

Next page


Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Powered by PhiloLogic