Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
-- -- Prologus
Periocha: Sophronius et
Eulalius Sophi corrumpendam vastandae Germaniae formam coniciunt e
fluctuante et fugiente Romani Imperij pomo, mole sua vitioque intestino
laborante, non obscuris facis bellicae mox erupturae argumentis. –
Theatrum: Urbs, e cuius ultimo recessu globus Romani Imperij in primam
proscenij frontem promovetur, caelo sereno.
(Symphonia – Prologus
canitur)
Sophronius – Eulalius: Sophi
Sophronius,
Eulalius: Dignum oculis theatrum!
Romanum in compendio orbem spectabimus una.
Sophronius:
Orexim suscitat decumanum tot saeculorum hoc pomum –
Eulalius:
Aureum! Aetatem tulit – ut porro ferat, timeo! Iam fugit.
Sophronius:
Quam teres atque rotundum! Quam exactum ad unguem!
Eulalius:
Turgens ambitioso cortice placet, ni vitium intus alit !
Uterque (pulsans): Ventosa
cucurbita! Nil intus est nisi magnum inane. Cadaver elegans! Sine succo,
sine sanguine, sine anima!
Sophronius: Si
hiet, in magnum fatiscat pulverem, ut solent, quae Gomorrhaea Pomona
educat.
(Vox in pomo: eheu!)
Eulalius: At
enim, vocale gemit!
(Vox: eheu! ah!
vae!)
Eulalius:
Altius canit naeniam.
(Movetur varie)
Uterque:
Movetur! Nutat! Fluctuat! Plenum sui
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
|