Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Previous page

Next page

-- --

(Rittornello repetitur)

Qua patet oriens,

Qua latet Occidens:

Volitantis famae

Gloria clara est.

(Rittornello repetitur) 16 arbritro D. – 25 post victorias versus ultimi recisi sunt, suppl. exempli gratia. 18 Sen. epist. 28,3 insidens pondus quod ipsa iactatione incommodius fit. (Tenebrescit)

Germana laureae

Corollae tempora

Cingunt, praefert dextra

Bellica palmam.

(Rittornello repetitur) Germania

Et quis mihi casus, quis occasus eripit diem! Ferruginea palla Coelum insortescit! Quae lucem tenebrae sepeliunt amabilem! Heu, miseram me Germaniam! Subtexit nox atra polos! Maestae nubes faciem asperant, et riget Coeli inclementia. Iracundo schemate ignes maligni futura signant tempora! Iam oculos urit fax belli cometes: o quot metus, quot motus! Et Martem et Mortem capillis post se trahit infaustum sidus! Quam triste rutilat! Iam oculi dolent. Vestram fidem, o stellae, posthuma solis semina!



Previous page

Next page


Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Powered by PhiloLogic