Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Previous page

Next page

-- --

Inchoatam a lacrymis vitam cum lacrymis finiant mortales: pueri inter arma senescant immemores ignari pacis, nec senes meminerint, quae Patriae olim pacatae fuerit facies, tam miseri plurimi, ut morte careant. Nec vilibus tantum capitibus et infleta turba litabitur vindici Coelo: cadent passim coronatae hostiae. Sed o felix nimium Tirolis, tuta Archiducum sedes, quae curae est Numini: tu iactatam bellis et exulem e vicinis provincijs pacem sinu excipies et fovebis tuo, Superum defensa manu. At enim victorijs et felicitate antiqua modo ebria Germania prodit, nunc scenam spectatura extimam suarum cladium, dum agatur, aut ipsa agat ad quintum usque actum, quam orchestra dedit et Deus personam. Corona fessum, erige!

19 contenscentur D, cf. app. sim. – 20sq. Iactet capita bis ante correctionem D. – 26 est] sunt D. 14 Hor. carm. 3,6,17 fecunda culpae saecula. – 17 Verg. Aen. 12,569 aequa solo fumantia culmina ponam. – 17sq. Verg. Aen. 12,36 campique ingentes ossibus albent. – 18sq. Hor. carm. 1,28,19sq. mixta senum ac iuvenum densentur funera. – 19 Hor. carm. 3,2,15sq. nec parcit imbellis iuventae / poplitibus. – 24 Verg. Aen. 11,372 nos animae viles, inhumata infletaque turba.
Scena secunda

Periocha: Assueta triumphis Germania, curru superbo sublimis, victis insultans, inter suorum acclamationes exultat. Sed nubila caeli facies, et cometes bellicae tempestatis nuncius gaudium omne decollat. – Theatrum: Ad currum Germaniae triumphalem hostes vincti trahuntur, herbam porrigunt. Caelum nubibus asperatur, fulgurat, tonat. Cometes futuri fax belli micat.

Germania – Duo Genij Germania

Gloria laxis mihi frenis inequitat. His auspicijs pergite, Germani heroes, facinora equestri statua digna facere! Triumphos augere meos! Herbam porrigant et laurum victi: discant dominam pati et fasces vereri Germanicos, iubente sic aequo bellorum arbitro. O utinam nunquam desit, quod invideant hostes mihi! Vincula mordeant, et se laedant catenata turba, indignatio in tormentum suum proficiat, vulnus iactatione fiet gravius!

(Rittornello laetum)
Duo genij

Germanas Aquila

Inter victorias

Alta coelo sedit,

Signum regale.



Previous page

Next page


Anonymus [1646], Spes aurei saeculi/Tyrolis pacifica, versio electronica (), 25 folia, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-spes].
Powered by PhiloLogic