Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
-- -- decimo, a Druso et Tiberio Augusti Caesaris privignis hae res
sunt gestae. (4) Rhaeti inter Noricum et Galliam Cisalpinam ad Alpes Italiae
finitimas (per hoc etiam constat Rhaetos esse Germanos), quas Tridentinas
nominant, sedes suas habent: hi vicinam Galliam frequenter populati, ex Italiae
finibus praedas egerant, Romanosque et eorum socios iter per ipsorum terras
facientes investigaverant: id quidem iam consuetudine recoeptum erat, ut
in eos, qui nullo sunt foedere iuncti, ita statuerent: sed praeter hoc omnis
masculos quos compraehendissent, etiam in utero adhuc matrum (id enim quibusdam
divinationibus investigabant) morantes necabant.
(5) Ea propter Augustus principio Drusum contra eos cum exercitu
misit, isque Rhaetos apud Alpes sibi Tridentinas obviam factos, praelio
congressus haud magno certamine fudit, eiusque Victoriae ergò Praetorios honores
adeptus est.
(6) Deinde cum ab Italia reiecti Rhaeti nihilominus Galliam urgerent,
Tiberium quoque contra eos misit. Proinde Drusus ac Tiberius simul multis locis
in Rhaetiam irrumpentes Legatorum opera ac ipse etiam Tiberius per Lacum
navigijs subvectus, exterruerunt ea re barbaros, dissipatosque aggressi, haud
difficulter multis exiguis proelijs dispersas eorum copias deleverunt,
reliquaeque infirmiores exinde, ac animis collapsos in suam potestatem
redegerunt. Quia vero populosa erat gens Rhaetorum, videbanturque bellum
retentaturi, maximam ejus, et aetate validissimam partem inde abduxerunt, ijs
relictis, qui et colendo ei regioni sufficerent, et ad rebellandum non
satis
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
|