Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
-- --
atque alijs omnibus nostris officialibus subditis et
fidelibus, quibus hae literae ostensae fuerint, ut praedictis civibus totique
communioni civitatis Tridentinae in dicta nostra confirmatione nullo modo
violetur, nec ullum impedimentum eis in ea fiat, aut per alios fieri admittatur,
sed eos manuteneant, nostroque nomine defendant, haecque est nostra certa
voluntas per praesentes. Dato Bolzani die Jovis ante festum Simonis et Iudae
Apostolorum, anno Christi nato millesimo quadringentesimo decimo
quinto. Et haec quidem sunt verba huius diplomatis fideliter translata.
(11) Caeterum defuncto Ernesto Cives Tridentini ultrò se Friderico Duci
Austriae tanquam legitimo suo Principi in fidem commiserunt, licet Episcopus mirum
in modum ipsi Friderico ea de causa adversarius fuerit praesertim in Concilio
Constantiensi; nihilominus tamen Dux Fridericus integram possessionem obtinuit.
(12) Fridericus ubi decessit, quod Oeniponti anno Christi
millesimo trigesimo nono supra quadringentesimum factum est, successorem in regimine
Tirolensi habuit filium Sigismundum fortissimum Principem. Sub eius administratione
anno Virginis Matris millesimo quadringentesimo quadragesimo tertio in in absentia
principis Sigismundi, Athesini tractus accolae Episcopi Tridentini injuriis
quibusdam commoti civitatem Tridentinam subitanea et tumultuaria obsidione cinxerunt

|