Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
-- -- Henricus à Rottenburg, Aulae Tirolensis
Praefectus, et tunc temporis Gubernator sive Capitaneus Athesini tractus et Urbis
Tridentinae. Ad hoc foedus decennale peculiariter se etiam obligavit Civitas ipsa
Tridentina. (9) Sequenti tempore, anno nimirum salutis humanae
millesimo quadringentesimo decimo quinto, Serenissimus et invictus Princeps Ernestus
cognomento ferreus Archidux Austriae etc. graviter se devinxit atque obligavit erga
Provinciales suos Tirolenses eisque omnia sua et singula privilegia, quae ab antiquo
habuerunt de novo gratiose confirmavit, quum frater eius interea germanus Dux
Fridericus sub potestate et imperio Sigismundi Caesaris detentus esset atque in ea
obligatione Episcopus Brixinensis inter caeteros comprovinciales, tanquàm concivis
(vulgo ein Insässer) annumeratur et appellatur. Sed libet hoc
maximè hoc loco Illustrissimi Principis Ernesti Archiducis Austriae etc. diploma
quoddam ex Germanica in Linguam latinam conversum proponere, quo civitati
Tridentinae privilegia corroborat atque confirmat, et ex quo facile dici potest,
ipsum civitatis Tridentinae (secluso Episcopo) dominio tanquam legitimum ejus urbis
totiusque Provinciae Tirolensis Principem potitum fuisse. Id autem in haec verba
sonat, quàm fidelissimè fieri potuit translatum. (10)
Nos Ernestus Dei gratia Archidux Austriae, Stiriae, Carinthiae et
Carnioliae Comes Tirolis etc. Notum facimus, quod ad nos venerint Honorabiles et
prudentes nostri fideles dilecti Senatus cives et universa Communio
Civitatis
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
|