Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
-- -- chione Hludovico Illustrissimus, pariterque religiosissimus Princeps
Rudolphus cognomento magnanimus et fundator a tot positis Basilicis, Archidux
Austriae, Stiriae, Carinthiae primus Serenissimae suae familiae Comitatum Tirolensem
donationis sive traditionis iure gubernare coepit. Cuius inclyta posteritas in hunc
usque diem per annos iam quinque supra ducentos Comitatus Tirolensis dominio
foeliciter potitur. Deus optimus Maximus perenne illis atque tranquillum in terris
Dominium pro sua in nos benignitate elargiri dignetur. Amen. Rudolphum Mediolani
mortuum excipiunt fratres eius duo germani Albertus cum Trica et Leopoldus Probus.
Hic filios reliquit quatuor Vvilhelmum Honorificum, Leopoldum Iuniorem, Ernestum
ferreum, patrem Imperatoris Caesaris Friderici Quarti Pij felicis semper Augusti, et
Fridericum Seniorem patrem Sigismundi liberalissimi illius Austriae Archiducis, qui
post obitum Patris communibus aliquandiu auspiciis omnes Austriae ditiones simul
gubernaverunt. (8) Sub eorum regimine anno post natum Christum
millesimo et septimo[ERROR: no reftable :]septimo: Abschrift hat
septuagesimo supra quadringentesimum foedus
quoddam erectum est in decennium usque a plerisque Nobilitatis Tirolensis
proceribus, civitatibus et Iudicijs adversus quosdam, qui eos in provincia Tirolensi
contra ius fasque armis aggredi praesumpserant, idque cùm consensu Friderici Ducis
Austriae Principisque Tirolensis factum est. Huius foederis decennalis supremus
author fuit magnificus Vir Dominus
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
|