Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous page

Next page

-- --

es nam auch darzue Hertzog Hutel ein die Stadt Triendt, hett vor zue dem Lombardischen Königreich gehörett, ist ein Hertzogthuemb gewesen, nach diser zeit aber hatts allweg zum Deutschlandt und dem Königreich Bayern gehörtt, ietzt aber zue der Grafschaft Tirol.

(3) Ex quibus verbis aperte constat, a temporibus huius Utilonis ad nostra usque tempora civitatem Tridentinam a Principibus Tirolensibus (quemadmodum etiam re ipsa est) semper gubernatam fuisse. Porro Aventino sacrosancta est adhibenda fides, ille enim haec omnia cùm ex publicis tùm quoque privatis Instrumentis quae fallere non possunt diplomatibusque totius Baioariae iussu Principum suorum summa religione atque fide excerpsit.

(4) Utilo igitur primus fuit, qui iure belli Tridentinam civitatem ejusque omnem agrum Langobardis (non dico Episcopis ejus Urbis, quia illam nunquam possederunt) ademptum Provinciae Tirolensi integrè incorporavit.

(5) Eius filius et Successor in regimine fuit Tassilo, qui Divi Valentini primi episcopi Pataviensis et Confessoris Christi corpus Tridento Bathaviam transtulit: quod etiam evidens argumentum, Thessalonem Ducem, et non Episcopum Tridentinae civitatis clavem tenuisse.

(6) Post quae tempora Pontificis Tridentini spreta humilitate, neglectàque paulatim animarum cura, falcem in alienam segetem extendere coeperunt, quod vel hoc exemplo cognoscere licebit, siquidem anno redemptionis humanae

Previous page

Next page


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic