Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Previous page

Next page

-- --

Variarum Libro quinto Theoderici Regis edictum, quo voluit, Feltrinos, et homines etiam Religiosos ad condendam Tridentinorum Urbem convenire. Gothorum igitur in Italia Reges Tridentinam civitatem per aliquot annos vice Imperatorum Constantinopolitanorum sub sua potestate habuerunt, Episcopis eius Loci nihil negocij ipsis in re saeculari facessentibus.

IV

(1) Postquam autem Gothi Italia pulsi sunt, quod anno redemptionis humanae Quingentesimo quinquagesimo et tertio factum esse historica fides edocet, Longobardi, gens Germanica, in Italiam irrupit, ut eam sibi vindicaret, et omnibus Italiae Urbibus praeter Romam et Ravenam intra triennij tempus sub eorum ditionem redactis, regiam sedem Ticinum collocarunt.

(2) Inter eas autem Urbes, quas coeperunt non postrema fuit Tridentum, Paulo Diacono in Libris rerum Langobardicarum idoneo auctore. Irruptio autem haec Langobardica contigit anno Christianorum Quingentesimo sexagesimo octavo, primusque Langobardorum in Italia Rex Alboinus appellatus fuit, tenueruntque Italiam ducentis et sex annis:

(3) quo temporis intervallo Reges ipsi interdum ex mero placido Duces saepe crearunt et unicuique Urbem unam in fidem, tutelamque commiserunt, suprema tamen potestas penes Regem ipsum semper fuit, ipsique Langobardicarum Civitatum Duces Regi per omnia subiecti erant, qui prĂ² arbitrio ipsos

Previous page

Next page


Putsch, Christoph Wilhelm; 1542-1572 (1542-1572) [1568], Brevis et indubitata assertio de iis principibus, qui a Christi nativitate ad haec nostra usque tempora dominio integre potiti sunt civitatis Tridentinae, versio electronica (), 16 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [putsch-c-brevis].
Powered by PhiloLogic