CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-01+02:00. Nodus 1256152 in collectione pdill0.

Functio nominatur: /node/pdill0/1256152.

Nodus 1256152 in documento ZAMBONO.carm-01.xml


<title>carmina carm. carmina (L. Padrin, 1887) Zambono di Andrea † Venezia 1315/16 Zambono di Andrea, o Giambono Favafoschi o Bovetini ZAMBONO Musisque Deoque 2007 carmina (L. Padrin, 1887) 1. Unde, Deus, Patavae tanta inconstantia genti Ut nihil egregii continuare queat? Palladis incepit studium, formare monetas, Hisque quod utilius saxificare salum. Iamque labat studium, cessavit cudere nummos, Vix salis inceptum fessa reliquit opus. Hectoreis exhausta viris, Thersitibus aucta, Fac, precor, ut careat terra Sinone, Deus. 2. Multa memor misi, studii communis amice Indiga responsi carmina, Muxe, tibi, Postquam res patriae veris de pace virentis Nosque simul turbans martia traxit hyems. Ante tamen memini quotiens tua musa recepit Iambonicos versus, non mihi surda fuit: Immo etiam dulci tacitum me saepe solebas Ut canerem tecum sollicitare cheli. Carmina cum cessant, quo secessere Camenae? Cur mihi non spirat spiritus ille tuus, Qui me consuluit violenta quid astra moveret, Cum de venturo Caesare rumor erat? Ipse videbaris radio tunc mentis acutae Quo ruerant urbis facta videre tuae. O utinam patavus tenuisset sana senatus Oris verba tui consiliumque tuum! Civibus urbs opibusque suis foret integra nec tam Pestiferum belli passa fuisset onus. Pax rediit virtute Dei: laetemur in illa: Muxe, fac ut sit pax integra, Marte carens. Iam turbata diu reparentur viscera Troum Inque suum redeant omnia membra locum. Non poterat fratres quae pax ligat hostibus hostes Iungere? tam durum est pacificare Phryges? Hostibus indultum est; civi parcatur amanti, Et prosit patriae nil nocuisse meae. At culpa caruisse nocet civemque fuisse: Materiam veniae non habet ira Phrygum. Quo secum ferret pax haec, te vivere salvum Semper amo, expositum me quoque dedo tibi. Scribere plura quidem fandi lasciva voluntas Coeperat, huic ratio dixit: "Habeto modum. Sit satis egregio te commendasse poetae; Cetera fulgenti pectore cernet amans."