CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 9902 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/9902.

Nodus 9902 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena VI. Maxentius – Dimius – Cacus – Octavianus Redeo ad nefasti sceleris auctorem magam. Principio in illam decuit iram volvere, Alios priusquam dogmate inficeret suo. Eia, satelles, protrahe huc, ad coniugis Nostrae cadaver funus ut ponas novum! Oct: Caesar, cadaver quod iacebat littore, Nunc inde sublatum est nec usquam cernitur. Max: Per solis huius splendidum iuro iubar: Peribit ille, quisquis admisit nefas! At vos mihi amissae luite poenas graves, Servare decuit iussa, quae Caesar tuli! Dim: Non si mihi iam mortis intentes malum, Possim, quod optas, verus usquam prodere. Cac: Testor salutem, Caesar, hic similiter tuam! Nescio, quis illam canibus abstulerit feris. Velim fateri, si quid huius scivero. Max: In vos tamen nunc vindicem flectam manum: En date merentes ense poenas, perfidi!