CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 8823 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/8823.

Nodus 8823 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena V. Maxentius – Catharina – Ichthybolus – Chursasadem Non tu cruento afflicta nuper mastige Me coram acerbo vapulasti iudice? Et inde nigro iussa claudi carcere? Abhinc negatae omnes tibi num sunt dapes? Cat: Quam ego cruento vapularim mastige, Tu scis, acerbe, donec es poenis satur, Nostroque potus largiter de sanguine, Quo nostra passim lacera stillabat cutis Inter scelestas quassa tortorum manus Scelus iubente, haud vindicante Caesare. Ne dirus inde tortor egisset parum, Reclusa caeco iam dies multos specu, Privata, carnem quo redintegrem, cibo, Humana nullas attulit manus dapes 1314] H 1147 : num A. 1330 afflicta nuper] nuper afflicta A, H 1163. 1342] H 1175 : quod A. 1315–18] B 1533–35; C 1634–37; Sen. Phaedr. 580–82 Ut dura cautes undique intractabilis / resistit undis et lacessentes aquas / longe remittit, verba sic spernit mea. 1319] B 1537. 1330] B 1536. 1338 tortorum manus] Val.Max. 3,3,5. Humana plagas nec medela sustulit. Max: Quis ergo vitae protulit vires tibi? Aliquis fefellit carceris seras mei Cibumque membris indidit languentibus! Humana non est ista vis praecordium. Cat: Humana certe nec mihi vis profuit, Sed ille, vitae qui dat augmentum omnibus, Qui nec marina monstra, nec passerculos Patitur egentes publico cibo emori. Me, me ille fovit, quam fame optabas mori. Ille et famentes fovit artus largiter. Vibice cassa sic refecit et cutem, Ut nulla toto plaga sordeat corpore. Max: Magicas sed artes Christiani asciscitis, Christumque fictis tollitis miraculis. Cat: Magicas per artes ficta si miracula, Quin falsa vestri dii refutant lignei? Quin et trisulca Iuppiter saevit face, Cogente Christo mutus ubi foede silet? Max: Diversa tu me disputatrix distrahis. Accipe supremam mortis aut vitae semel, Nec prece nec auro flexilem sententiam. Aut ista nostris thura succendas diis Christumque verbis execrantibus nega, Aut tute thalamum sponsa conscendas meum, Sceptrique nostri compos et compar thori. Hinc est salutis spes et ornatus tibi. At si repugnans mente praefracta manes, Tormenta tibi tum mortis exquiram novae, Nec ulla toto vena manans corpore Languente sensim spiritu sistet prius, Quam vita plagis mille cruciata fugiat. Nec ullus istos nervus artus colligat, Qui non lacertos dissolutos deserat, Prius rogata millies mors quam occupet. Cat: Effunde quicquid saevus exigit furor! Maiore quanto me malo confeceris, Maiore tanto Christus ornabit bono, Mihi ille sponsus, qui solum et caelum regit. 1356] sordet A, H 1189. 1374] H 1207 : languentem A. 1345] C 1671. 1346] B 1543; C 1673. 1357sq.] C 1684sq. 1361] Sen. Phaedr. 680sq. Cur dextra, divum rector atque hominum, vacat / tua nec trisulca mundus ardescit face? 1364–72] B 1554–62; C 1686–93. 1371sq.] Ricardus 2,285 Si nec adhuc cedit, si iussa venire recedit, / Si negat, exquiram tormenta. 1379–83] C 1695–700. 1380sq.] B 1564sq. Te sperno, fictis qui diis subdis caput, Et ligna divam postulas opem impotens. Ich: Non est ferenda lingua divis tam dicax, Indigna, Caesar, quae tibi probra ingerit: Incute merentes pro diis huic cruces. Haec summa superis petitur a te victima. Max: Quae digna tantis poena flagitiis erit? Illamne crebris lancinandam ab ungulis, Curemve flammis concremandam fumidis? Chu: Ego singularem in hoc diebus proximis Posui, imperator, et sagacem industriam, Et expeditum (ut arbitror) reperi modum, Quo libereris hac cito molestia, Tua qua nimium se macerat Serenitas. Quo nempe possis virginem loquaculam Ab haeresi statim mala deducere Aut pertinacem horrenda morte perdere. Mihi linque curam construendae machinae! Parabo binas axe diverso rotas Cultris acutis hinc et inde sectiles, Quae huius secantes membra decussatim eant. Max: Ostende nobis ergo, qui sis artifex! Quo magis atrox, id gratius tanto mihi. Placet hic novum et crudele tormenti genus, Ut poena ceteros acerba exterreat. Tantisper illae dum parantur machinae, Firmo, satelles, hanc magam serva specu, Ne convocatis carcere exeat artibus! Poenas ad huius post feroces ibimus. 1384] H 1217 : postules A. 1388] C 1703. 1389–91] B 1573–75. 1400–11] H 1225–36. 1401] Floruit insignis 7,852 Ordo rotas habeat binas occurrere binis. 1404] B 1584.