CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 789 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/789.

Nodus 789 in documento reydax-i-epitome.xml


X (1) Capta igitur fraude tam opulenta, ac potens Urbs Blavia octavo Septembris, qui Natalibus Beatissimae Virginis Sacer erat, ut quae Jllam non coleret, Virginem modò simul et Dominam venerari disceret, & Civitas Virginem inter Fortalitia se jactans, Virgo esse desineret, sicque cùm natâ Virgine Blaviae libertas denasceretur.

(2) Siccinè tam misero cecidisti Blavia casu! Cùm Virgo nata est, Urbs opulenta cadis. Virgo oriens dedit occasum, atque Eadem dabit ortum. Dic: fuit, est, et erit Virgo MARIA mihi!

(3) Expleto quippe biennio Blavia expeditionis Vabaricae initium dedit & finem. Bello interim adeò temerè coepto praetextus quaerebatur, unde simplicioribus impositum Religionem periclitari, hinc preces et oblationes Deiparae factae: at non lilium inter spinas: sed spinas inter lilia quaesierat Achilles, quorum in odorem coecus currebat, et quoniam prudentioribus abunde perspectum erat, Ipsi non adeò cordi esse Reginam Coeli, quàm Regnum terrae, alia armorum causa obtendebatur. Confrania nempè et Conradinia fracti foederis, aut illusorii tractatûs reae agebantur, quasi verò fideles hi Circuli fecissent circulum vitiosum, dum ut membra Imperii se conformant corpori, et corpus Capiti. Caetera eodem anno gesta, et publico novorum stylo trita, consultò praetereo, ad ea, quae ad Institutum meum propiùs faciunt, transiturus.