CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 77169 in collectione latty.
Functio nominatur: /node/latty/77169.
VIVA – VIVA EPITHALAMIVM HEROICVM IN NVPTIAS SERENISSIMI PRINCIPIS AC DOMINI DNI FERDINANDI ARCHIDVCIS AVSTRIAE, DV cis Burgundiae, etc: Comitis Tyrolis, etc: ducentis in uxorem foelicibus admodum Dei Opt: Max: superumque auspiciis, Serenissimam Dnam D. Annam Catharinam Mantuae et Montisferrati etc: Principem, Sponsam uirtute, indole, ac pietate eximiam, ornatissimamque uirginem: Ominis faustissimi, ingenuae debitaeque obseruantiae, summi honoris, syncerae fidelitatis, Christianique amoris ergo, in perpetuam memoriam: Musis bene fauentibus conscriptum:A M. IOANNE LEVCHT MVN derkingensi: Pastore Delmissingensi apud Ehingam CatholicoSiccine Pierides, conanti pangere Carmen, dissiluit mea culta Chelys: nec Carmina promit? Siccine deliciae pereunt: nec laeta supersunt Gaudia? sed quam uena meis affectibus impar? Siccine Parnasi (miserum) sint limina clausa? Nec pateant fontes, quos circum Heliconia ludit, Tota cohors Citharis, Cithara cum Carmina miscent? Anne dolo fontes iam nos truculenta subegit Fortuna? ut Castris Phebi secludar amaenis?Ferte rogo, rogo ferte unum super omnia dona, Leniat ut saltem nostrum dulcißima uestra Numina, si potis est, hoc Carmen flectere quicquam: Aspicite antiquum miseris in rebus alumnum; Quis diues: Phoebi quem deseruere Sorores. Aspicite exangui faciem pallere colore, Quis roseus? uestris quem Sors amplexibus arcet. Aspicite alternosque pedes in Carmine labi. Quis numeris potis est, aptos contexere uersus? Ne placidae semper faueant Heliconis alumnae. Ergo fauete precor, si debita flagito uotis, Nec uestram insidians dextram fortuna retardet, sed quo (si candentia brachia tenditis ad me) Illa magis saeuit, magis oppugnate Sorores. Haec ubi supplicibus uix fudi carmina votis, Tum s ubito ante oculos micat ignipotens lux,Haud secus ac rutilus, cum Sol splendescit Eoo:Iam ( mirum) undique diuini spirantur odores;F lora uelut redolens Troiano spargit in agro;Dem oror; admiror lucem, demiror odorem;Atque l oco quamuis tacita formidine preßusAtta men adgredior propius, quae res noua, lustro:O] buius ecce uenit mitra redimitus ApolloQuem] longo matres rosea ceruice sequuntur, Ordi] ne fulgentes; magno comitante paratuFlorib]us incedunt diuersicoloribus omnes Crine]s ornatae, nitidis comptaeque capillis: Vtque] comae florent sertis et iaspide serta Sic ia] msplendet iter gemmis, sic omnia rident:Dumq] uepropinquabant propius, lux ignea, acutisInce] ndit radijs oculos, uisumque retorsit;Vndiq] ue tum primum me horror circumstetit; horrorMem]bra quatit gelidus; recto non ordine crines Confu] si uolitant humeris; praecordia terrent;Atque] timore coit cruor; et uox faucibus haeret; Iam su]m iamque cadens; aderat mox Diuus Apollo Meque ] manu prendens, circum caput omne micantesDep] onit radios; uisum largitur ocellis:It pa]uor, itque timor; membris horrore caducis En] robur; capiti ceu pexi pectine crines Luc]ent; laetitia exiliunt praecordia quassa; Mo]xque patent fauces, sequitur fausto omine sermo. Cunct] a, etsi subito aspectu miranda uidenturAtta]men obtutu Diuuas defixus in omnes Sto, et blandis uerbis Diuum, Diuuasque saluto; Dum loquor, extemplo capiunt mea pectora flammas Quoque mage intueor (mirum) magis ardeo uultu: Iam tacuere omnes, alacris sic uocibus ultro: Dicite Sicelides, obtestor, dicite Musae, Cur tot ab aetherio, coelo venistis ad unum? Non equidem tali, o Divae, sum dignus honore. Curque Deum forma, terram accessistis opacam? Non hanc ferre potest, hominum natura caduca. Cur et Olympiacis, auro gemmisque micantes? Non tanti (nostis) radios splendoris ocelli Mortales tolerant, sed prae splendore liquescunt. Haec uix fatus eram, propius me carminis Auctor Cum Cithara, fidibusque accedere iußit Apollo, Surgit et e solio nitidis lucente smaragdis, Atque dat amplexus, mox oscula mollia figit; Amplexuque dato, uerbis sic fatur amicis: Pectore pone metus, multum Venerande Sacerdos Nos nec adire time, Aonij cupidißime fontis, Fontis aquam referunt comites Tripodumque ministri; Ecce tibi tua perfundent sitibunda labella AEthereo rore, et diuuino nectaris imbre, Vt scateant uersus, et sit tibi copia fandi. His dictis, mox ora premit; mihi copia fandi Conceßa, atque suis, hos uersus insero dictis: Agnosco certe factum, Pater optime phoebe, Factum quod precibus, factum quod mente petiui: Hinc mihi docta tulistis opem, o Latonia uestro Turba Sacerdoti; grates quas soluere poßum: Hinc mihi Parnasi frondosi et Delphica montis Limina grata patent; hinc stillant murmure riui, E quibus eloquij scatet haec modo Vena beata. Insuper ast memorate mihi, memorate Sorores, Cur nunc plus solitis, rutilus micat ignibus AEther? Cur quoque flamma nitore suo plus albicat auram? Cur aura ambrosium plus uertice spargit odorem? Cur cunctae gemmisque, auroque, ostroque nitentes Vestibus intratis? nova res mortalibus haec est: Cur crines sertis, cur iaspide serta coruscant? Cur montes, altas ubi Rhetia porrigit alpes AEre, quasi arboribus fuluum dependeat aurum, Splendidius fulgent? res est mirabilis Hercle: Vndique cur cantus animi foelicia laeti Argumenta sonant? et cur sic omnia rident? Pandite, quo mihi vobiscum sint gaudia tanta. Finieram monitus, nec longa silentia feci; Ecce sua Cithara ante alias pulcherrima Nymphas Nympha Thalia choro surgit; sic uocibus infit: Siste, tibi referam, celebri, dilecte Sacerdos, Carmine, cum Citharis (adsit clementia phoebi.) Quur regale decus, nostra et munumenta superba Visantur terris semper caligine nigris Et cursu insolito faveat quoque Firmamentum; Tu modo quaeso meis dictis attende benignus: EN iacet Austriacis, ubi pontem sustinet Oenus Regibus; Oenicolis quae nomine dicta Tyrolis Oenipontum: Vrbs est, syluosis undique septa Alpibus, eliciunt quae pondera magna metalli: Bello asper locus est, uallatis maenibus alta. Hac multum Archiducis venerabilis aula superbit; Aula est nobilium semper faecunda virorum; Diuitijsque potens, et Ciuibus aucta superbis: Et quod prae reliquis super omnia sydera tollo, Mansit adhuc stabili sub Relligione Parentum, Intemerata fides, tot iam celebrata per annos. Incolit hic nitidis ornata Palatia gemmis, Princeps quem olim Regina creatum F ERNANDVSE didit Vngariae generoso stemmate RegemR exit Romanam, dumCAESAR laude Monarcham:, cum claro sit Sanguine cretus, N omine quo fitA ustriacam pietate Domum, cum laude gubernat:N am uultu gravitas animi, et prudentia magna,D onaque candoris, magno hoc Duce digna, relucent:V irtutum primis fuit hic studiosus ab annis,S ectator veri, et rectae pietatis amator:P rincipe sub tanto felix Respublica dici,R ege sub hocque potest felix res Ciuica dici,I mperio cuius consurgunt prospera cuncta:N amque Fides illi, quam saecula prisca tenebant,C ordi est: Catholicam defendit RelligionemE t sequitur chari Regalia facta Parentis,P acis cum seruet sanctißima foedera mitis.S umma Ducis quoque dexteritas, clementia summa est.H inc quum Recta Fides, veterum et munumenta parentumO lli sint curae, populum feliciter auctumD ucit; et antiqua sub Relligione tuetur,I n summa pace infractum stabilemque beatumque:E rgo quum Dux sit tantis virtutibus auctusC onseruetque suos tranquilla ut pace subactosV nicus incumbit transcendere culmina CelsaM ontisferrati Ducis atque Palatia claraeV rbis Tiresiae, quam Mantua nomine dicunt,I mmensa Ocnaeos ubi circuit unda nepotes.R egia progenies generoso hac Stemmate VirgoG emmis nobilibus fulgens pulchrisque smaragdisI ncolit excelsam Thebani Principis arcem;N omine de cuius, clarißima Stemmata iactat:E st generosa sibi Mater, quaeCESARIS olimS anctiFERNANDI Austriaca de gente creata,P erpetuo quorum Stirps laus et gloria fulget.O mnia possedit uirtutum insignia Virgo,N am reliquas inter Regumque Ducumque puellasS tella uelut rutilans Virgo stirpe emicat una:V tque homo corporea de forma quisque superbitS olum de specie externa quasi gloria crescat:F ormae sic huius virtus cum foenore iuncta est:I ngenua haec probitate uiget pietate coruscat;T alis pura columba uelut quoque mitia gestatC orda, pudicitiae; uitae est exemplar honestae,A ltus Candor inest, mens casta in virgine casta:T otam commendant facies, moresque benigni:H inc illa Ausoniae merito est non infima gentis;A ntiquum cum Dogma DEI ritusque parentumR ettineat veterum syncero mentis amore.I dcirco quum sit tantis quoque Regia virgoN atura ipsa, quam claro de Sanguine sumpsitA ugustis modo dotibus et uirtutibus auctaA rchiducumFERNANDVS , honos et gloria Princeps,N exibus aeternis Socialis Foedera lecti,N ata hac Thebani cum Regis Virgine iungit,dicunt hoc cognomine quam A NNAMCATHARINAM A c sic Dux foelix hodie fit Virgine Sponsus,C um Sponso felix hodie fit Principe Sponsa;S ic summus uoluit coeli terraeque MonarchaP rinceps, ut summusque hodie cum Virgine summiO rdinis, acciperet Sponsalia Sacramenta,N umen divinum quod rite ab origine mundiS anxit; coniugibus primis dum talia mandat:A lma propago hominum patulum iam cresce per orbem,S int ut, qui pietate colant, coelique potentemE t terrae, terram replete propagine semper:R estat dehinc socialis amor, qui pignora gignit,E t sic illius est finis, multas producere proles,N e quoque deficiat sobole alma Ecclesia Sacra,A rdorem talem ingenuit sanctißimus idemD iuuorum Pater aethereus Dominaeque DuciqueV t generent claro generosos Stemmate GnatosC retos, omnia qui Patria pietate gubernent,I nuicto Austriaco, quae sunt iam subdita Regno.S ic sua gens mundo, crescunt sua pignora coelo.Hinc tibi causa patere potest, Venerande Sacerdos, Quur nunc plus solitis flammis micet igneus AEther: AEthere nam DEVS ad terras descendit ab altoPulcher hymen Thalamosque aeterno foedere iunxit. Hinc tibi caußa patet, cum quaeris chare Sacerdos, Quur quoque flamma comis albis plus uerberet auram: Taedifer ille DEVS namque albicomantibus ornat,Taedis ac facibus, Thalamos, foedusque iugale. Hinc iterum tibi causa patet, cum quaeris Alumne, Quur aër liquidum, plus uertice spiret odorem: Vinctus Hymen sertis, nam sanctas floribus aras Aspersit templum, cum festa Hymenaea peregit. Hinc tibi cuncta patent quaerenti denique Vates Quur gemmis omnes, cur auro ostroque micantes, Egreßae coelo simus nos ordine Nymphae; Quurque comae sertis, et iaspide serta nitescant, Vndique cur resonent Cithare, cantusque, lyraeque: Connubialis Hymen, nam cum redimiret olentes Myrtho, quas veniens cum Sponsa Sponsus, ad aras; Baccis incinxit nos scintillantibus omnes; Et strinxit refugos sertis a fronte capillos; Iaspide quae florent; florent quae floribus illis; Quos neque deformat fluctu nymbosus Orion: Igniuomus terret nec saeuo Syrius aestu; Sed quos fons Aganippaea Permeßius vnda Irrigat atque perenni servat honore uirentes: Hinc sertis cinctae, ac auro radiante Coronis Venimus hunc ornare thorum foedusque sacratum. Hinc, Oeni iaciunt Alpes quae flumina circum Fulgidius splendent: Nam Diui en Candida Sponsa Fortunata opibus, auro, gemmisque coruscans, Ausonia aduexa est; Pontum, quem sustinet Oenus, Regali pompa, procerum comitante caterva: Vndique fulgentes clypeis armisque potentes. Ac ibi laetantes celebrant Sponsalia Festa. Hinc chordae cantusque placent, Cithareque, Lyraeque Iam quibus ad dulces Thalamos Hymenaea canentes Carmina, certatim iuuenes, mistaeque puellae Solenni pompa ducunt ad plectra choreas. Ergo tibi, quia cuncta patent, charißime Vates Hunc pietate Ducem ac una cum Virgine Sponsa Suscipe Carminibus (nam tanto dignus honore est) Atque suis Thalamis solennia dicito uerba. Interea Astrigerum cunctae ascendemus Olympum. Iam nunc ergo manum Vates mihi porrige dextram, Atque uale multum; tu Carmina pange sonora: Pangendo breuis, et laetus sis, incipe Carmen. SALVE diuino titulo dignißime PrincepsSALVETO Pater, o Patriae Illustrissime PrincepsSALVE flosque Ducum, splendor Sacra gloria salueSALVE Mecaenas, fautor, Dux alme Clientum.En tibi (sic me Musa docet) quod Filia Magni Ducitur in thalamos Ducis Illustrißima coniunx; Gratulor ex animo tibi, quodque Thalia precatur Pectore id ipse precor toto, tua caepta secundet Ille DEVS Pater et Rex omnipotentis Olympi. Hanc tu (nam sic fata uolunt) FERNANDE benigneVlmus opaca uelut complexu Vimina Vitis Sic quoque dilectam studio complectere Sponsam: Namque DEO primus qui sancti est foederis Auctor,Pergrata est pietas, et fert relevamina vitae, Dum Sponsus Sponsam flagranti curet amore. Sic sic, o Princeps poteris traducere uitam Felicem, placidam, atque potenti Principe dignam. Sic sic o Princeps poteris de Stemmate Gnatos Gignere praeclaros belli, togaeque peritos. Sic Princepsque fouere potes moderamine Regnum Felici Austriacum, populosque Fidemque vetustam. O, nimium felix tantum sortita Regentem Es patria: hoc etenim uenient tibi saecula fausta. Gentibus ergo simul tanto de Principe grator Quos Regno acceptos Patria pietate gubernat. Iam nunc sponsa uenusta, ueni CATHARINA uiragoEcce tibi (sic Musa iubet, quae carmina prompsit Et genus et stirpem, dotes, cum laude canora) Gratulor ex toto, quo fundo pectore, Carmen Quod tibi Sponsi tanti, hodie lux candida fulsit: Quod et origo thori Diuum pater et hominum Rex Promißamque fidem sancte, foedusque iugale Sanxerit aeterno, Sanctus pietatis amore. Ergo iam CATHARINA Ducem tu faemina PrincepsDilige corde tuum, ceu CHRISTI dogma requirit:Dilige ceu castum, coluit Susanna maritum: Dilige ceu Rebecca pium dilexit Isaacum: Obsequij exemplum Saraeque imitare fidelis. Namque DEO tanti qui sacri est foederis AuctorPergrata est pietas, et fert solatia vitae Dum Sponsum Sponsa ardenti ueneratur amore. Ergo sis facilis, pia, clemens, dulcis Alumna, Vt te larga parens rerum natura creauit. Sic etenim poteris moesto deponere curas Principis e corde, ac animum exhilarare disertis Verbis, dulciloquo semper quae fondis ab ore: Interea fac, dante DEO pia pignora gignas Pignora, quae sint moribus informata benignis; Vt sapiant teneantque fidem, et munumenta Parentum. Iam FERNANDE simul clara cum Principe, Princeps,Ambo ad me placidum vultum, faciemque benignam Vertite; et extrema haec, rogo, pectore condite dicta: Vos nunc Austriaci Illustrißima lumina Regni Iungite felices sub sancto foedere dextras; Vt DEVS hanc legem, sancte quam condidit ipse,Confirmet; nemo et dirimat, quam Conditor ipse, Numine sub cuius uiuunt modo cuncta creata. Perpetuos igitur sociali foedere iuncti Viuite concordes. felices uiuite in annos: Archiducale decus uestrum quo crescat in orbe Vestraque stelligero, succrescat praemia coelo. Iam non plura canam: nam quae tua gloria Princeps Coniugis atque tue spacioso fulget in Orbe, Vincit Musarum plectrum; mea Carmina vincit. Attamen haud spernes, quod mente exoptat alumnus, Cum tua vota meis, mea sint quoque consona vota: Haec ergo placido accipias mea munera uultu, Nec mihi, nec Fratri clementem subtrahe dextram; Quod tu si facies, facies Auctore monente PAVLO ZENTNERO qui clarus uiuit in AulaOenipontana; et tractat cum laude Secreta. Interea felix Dux Illustrißime uiue Atque thorum vestrum regat est qui Trinus et Vnus. Laus DEO Virginique Matripijßimae, et Coelicolis omnibus.