CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 74743 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/74743.

Nodus 74743 in documento stephani-b-copiae.xml


524. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim Stams, 7. Februar 1668 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Die üblichen zwei Fässer Wein wurden in Füssen bei Johannes Spaiser deponiert, bis sie Abt Hein abholen lässt. Der letzte Jahrgang ist nicht gut ausgefallen, da der Sommer durch intensiven Regen gekennzeichnet war. Abt Haas hofft, dass seinem Kollegen der Wein schmecken wird und dass er ihm bald etwas über das das Generalkapitel berichten wird. Ad abbatem Caesariensem, 7. Februarii anno 1668, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime

(1) Promissa duo vini, albicantis et rubentis, vascula apud Fiessensem officialem meum Ioannem Spaiser, loci consulem, die sanctae Agnetis seu 21. Ianuarii deposita sunt, ibidem sub fideli custode tantisper permansura, dum reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae lubitum fuerit remittente nonnihil frigore ea inde sustollere. (2) Misi quidem de melioribus, quae habui, diffiteri tamen non debeo praeteritum autumnum in ematurando genimine vitis eiusque bonitate et praestantia anterioribus annis supparem non fuisse, quippe quem aestas crebrius pluvia quam serena praecesserat. (3) Alias unice optavero, ut modicus hic nostratis uvae liquor reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae tam ad palatum sapiat, quam etiam sub futurum quadragintadiale ieiunium seniles artus et vires reficiat, boni interim, ut spero, consulet meam hanc voluntatem reverendissima amplitudo vestra, a qua brevi aliquid de negotiis ordinis ac praesertim generalis capituli actis mihi communicandum exspecto et desidero, eidem simul fausta quaeque in aevum apprecando, ex Stambs die 7. Februarii anno 1668.