CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 69509 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/69509.

Nodus 69509 in documento stephani-b-copiae.xml


387. Stephani an Bruder Tobias Zigl, Student in Ingolstadt [Stams], 8. Juni 1660 Zigls Brief ist in Stams angekommen, wurde aber nicht, wie angekündigt, von Matthias Freitag persönlich überreicht, sondern nur in Silz abgegeben. Stephani fordert Zigl auf, für den Abt zu beten, um den es sehr schlecht steht: Abt Gemelich ging es seit Januar schon schlecht, zu Ostern kam noch die Wassersucht hinzu. Aus seinem Gesicht spricht bereits der Tod. Ad fratrem Thobiam Ingolstadii studentem, 8. Iunii 1660. Religiose, in Domino plurimum dilecte frater

(1) Postridie Kalendarum Iunii Ingolstadio ad me destinatas quarto post die salvas accepi, sicut et priores illas tuas mense Aprili, non tamen a manibus Matthiae Freitag, qui nemini in monasterio nostro visus est, litteris tuis in Silz depositis coenobium Stambsense praetergressus. (2) Reciprocas nunc dare cogor, non ut tuae epistulae respondeam vel desiderio satisfaciam, sed quia necessitas non vulgaris me compellit.

(3) Scripseram tibi iam tertium, ut pro vita et incolumitate reverendissimi domini abbatis nostri reverendissimi ... nostri] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. fervidis ad Deum precibus instares. (4) Nunc vero est, cur idem tibi iterum iterumque contentis vocibus occinam, quando de eiusdem temporali salute iam paene est conclamatum. (5) Postquam enim ille iam inde a mense Ianuario infirmitatibus cum aliarum partium vitalium, tum praecipue stomachi varie exagitatus fuit, demum sub sacras ferias pentecostes inopinata metamorphosi hydrops se prodere coepit, quae eundem et a pristino suo vigore deiecit et sibi prorsus absimilem reddidit. (6) Videres nunc in eo graviter tumefactum ventrem, tempora collapsa, faciem Hippocraticam Hippocraticam] Hypocraticam hs. (qualem scilicet ex Galieno habere solent hydropici) genas exhaustas, colorem vultus fusco-pallidum, ex angusto pectore vocem semifractam, verbo, omnia letho quam saluti viciniora. (7) Iam igitur, siqua amoris in te filialis est affectio, vires suas exerat et pro tam necessario capite in profundendis precibus omnes nervos intendat. (8) Finio, quia metus et maeror calamum stringit ac me prolixiorem esse non sinit.