CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 69276 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/69276.

Nodus 69276 in documento stephani-b-copiae.xml


380. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 23. März 1660 Im Namen von Abt Gemelich: Die für Kaisheim bestimmten Weinfässer liegen zu Abt Gemelichs Bedauern immer noch in Füssen. Ein Exzerpt des Briefes von Johannes Spaiser, der mit der Weiterbeförderung beauftragt ist, liegt bei. Die Überschreibung der Zolleinnahmen aus Füssen an das Kloster Kaisheim ist nicht möglich. Ad reverendissimum dominum praesulem Caesariensem, nomine abbatis nostri Bernardi, 23. Martii anno 1660. Reverendissime, amplissime et observandissime domine praesul

(1) Admodum male me habet doliola vini, quae pridem penori Caesariensi illata exoptassem, etiamnum in Faucensi oppido demorari. (2) Quid vero circa eorum promotionem officialis meus Ioannes Spaiser in proposito habet, libeat reverendissimae pietati vestrae ex incluso schediasmate, quod e litteris ipsius ad me nuperrimis extractum volui, paucis perspicere.

(3) Ceterum quod a me nuper petebatur, ut teloneum in Fiessen per officialem meum praedictum tacito coenobio Caesariensi nomine Stambsensium penderetur, id sane absque iurium meorum damnoso dispendio praestare neutiquam potuissem, quippe cum monasterium meum eadem prorsus teloneorum vectigalium et cuiusvis alterius generis exactionum per totum imperium ac speciatim per districtum dioecesis Augustanae immunitate gaudeat, qua etiam in hunc usque diem imperturbate fruitur, siquidem ab aurigis meis, quos annuatim Abusiacum Abusiacum] Füssen. destino, nihil umquam exigitur. (4) Id quod reverendissimam pietatem vestram celatam nolui, cui me et meos affectuose semper commendo. (5) Dabam adhuc grabato detentus ex Stambs feria tertia hebdomadis poenosae seu 23. Martii.