CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 6448 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/6448.

Nodus 6448 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena I. Torbelus – Daemonicus – Clitus – Sophander – Philologus – Typhus – Macarius Peragenda magni iussa sunt Maxentii Et convocandi hodie philosophantum greges, Qui cum puella disserant phanatica. Sed ubi docentum scisciter diatribam? – Perplexa nodis audio sophismata Et grande quiddam voce perplexa iaci: Removebo latas porticus tectae fores. Sapiens senatus, veritatis arbiter, Vobis cerebrum vimque pectoris precor Et veritatem nosse, quam disquiritis! Dae: Sit iste felix, hospes, adventus tuus! Num quaeris unam veritatis indicem Gemmamque multis abditam sapientiae? Haec te beatum reddet affatim schola, Errore vulgi liberum atque insania. Tor: Vos este soli sic beati ac liberi, Verbis potentes sed caretis censibus, Quum nunc beatos gaza dives personet. Cli: Natura nato, quod sat est, homini dedit. Nil quaerat extra, quum beatus sit domi! Aurum beatos non facit sed anxios. Tor: Aliud potentis Caesaris iussu fero: Vos ut scientum de tot urbis millibus Suprema doctrinae eligatis pectora. Sop: Num Caesar aulam philosophis ornet suam, Sapiat ut ipse rector orbis, aut sophos Gubernet amplum gentibus regnum patens? Phi: Non queat in aulis mollium cum purpura Rigida manere principi virtus comes Et ausa verum ferre libertas palam. Cum purpuratis purpurata opus est loqui. Typ: Simulare nescit nostra turpitudinem, Libera profatur lingua verum pertinax Fastus tyranni fronte non trepida ferens. 673 censibus] H 596 : sensibus A. 685 virtus] H 608 : Vittus A. 662] Sen. Phaedr. 639 Ambigua voce verba perplexa iacis; Sen. Thy. 270 grande quiddam. Et mens ruinis non movenda caelitus Servire inepta illis tyranni nutibus. Tor: Non hoc, sophistae, postulat Caesar modo, Sed Christianae dogma sectae iam recens Edisserendum, cuius id sit roboris, Contraque divûm est asserenda dignitas. Dae: Facile novellum Christi dogma vellimus, Quod nullus unquam philosophantium edidit, Natura nec summum sinit hominem deum. Tor: Non ista moror, o bone senex, surdo occinis. Lectos sed isto doctiores ordine Offerte! Ducam. Caesar haud patitur moras. Dae: I, dum requiro seligendos paululum, I, refer ituros! Mox sequemur proximi. Mac: Dii gentium sunt daemones, dii gentium Sunt daemones, dii gentium sunt daemones! Dae: Monstri quid istic, o sodales, obviam Venit aethera vociferationibus replens? Mac: Dii gentium sunt daemones! Cli: Vesanus est Stolidus senex, oberrans compita et vicos Totis diebus. Macarium vulgus vocat. Mac: Dii gentium sunt daemones! Resipiscite, O infideles, opificem rerum omnium Verum deum, Christum eius atque filium, Veneremini! Dii gentium sunt daemones! Sop: Fatue senex, incontinentem comprime Linguam atque sordidum os! Mac: Ita est, dii gentium Sunt daemones! Dae: Caenose, squallide, vapula! Mac: Ut mille fustibus me verberes, haud desino Clamare, quod dii gentium sint daemones. Cli: Fatuum sinas! Mac: Dii gentium sunt daemones! Dae: Ne turba murmur nostra confusum ferat, Cum disseremus, quinque pro turba sonent, Ut quisque nostrum solus induat decem, Nam tantus istic coetus est astantium. Reliqui probanda assensu et nutu iudicent! Cli: Recte, molestus sic erit sermo minus. Sed si quis astu plus videt quam ceteri, Opus iuvet commune voce libera! Typ: Tandem vocati quin moras dirumpimus! En Caesar astat taedio nos expetens. 710 Stolidus] Cf. B 1095. 726] nutu et assensu A. 702] Sen. Herc.f. 588 nec patitur moras. 705–21] B 1085–110. 705] Vulg. psalm. 95,5 omnes dii gentium daemonia. 719–21] B 1107–10. 722–64] H 628–70.