CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 64105 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/64105.

Nodus 64105 in documento stephani-b-copiae.xml


251. Stephani an Abt Ferdinand Wenzel von Marienberg [Stams], 7. August 1653 Stephani schickt nach achttägigem Aufenthalt die Patres Georg und Friedrich in ihr Kloster nach Marienberg zurück und hofft, dass es ihnen in Stams gefallen hat. Er lobt ihre Disziplin, ja wundert sich sogar etwas, dass sie das Stift nie verlassen hätten. Stephani hofft, dass sich auch die Stamser in Marienberg gut benommen haben, und erwartet ihre Rückkehr. Ad eundem, 7. Augusti anno 1653. Reverendissime in Christo pater, amplissime domine domine

(1) Redeunt ad suam mandram oboedientes oviculae reverendi patres Georgius et Fridericus diversorio nostro octiduo usi; quibus an hospitalitas nostra, quam exhibuimus, ad palatum fuerit, ignoro. (2) Illud tamen confido, eorum quae religiosa admittit et imperat caritas, praetermissum a nobis nihil. (3) Conditio, qua stare sunt iussi, strenue ab illis adimpleta est. (4) Neque nam pagum ullum aut mansionem a nobis extraneam subierunt larium nostrorum angustiis contenti. (5) Idem vicissim et a nostris patribus observatum credam, quos opto reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae suorumque venerando coetui molestos hactenus non fuisse ac ne porro fiant, praesentibus eosdem revoco et ad pervigilium sancti martyris Cassiani sancti ... Cassiani] 13. August. reduces certo certius exspecto me interea cum humili salute amplissimae dominationi vestrae officiose commendans.