CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 63747 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/63747.

Nodus 63747 in documento stephani-b-copiae.xml


240. Stephani an den Vikar der Franziskaner in Innsbruck [Stams], 26. Oktober 1652 Wie versprochen schickt Stephani einige erlesene Früchte aus den Stamser Gärten ins Franziskanerkolleg nach Innsbruck. Außerdem bedankt er sich für die Früchte des ägyptischen Baumes, den der Franziskanerkommissar kürzlich nach Tirol gebracht hat. Ad reverendum patrem vicarium Franciscanorum Oeniponti ad sanctam crucem, 26. Octobris 1652. Admodum reverende in Christo, colende et observandissime pater Salutem et obsequia

(1) Ne verbi ac promissionis meae immemor esse videar, mitto reverentiae vestrae totique suorum venerando ad sanctam crucem collegio tenuem sportulam de opibus nostris arboreis, doliolum scilicet onustum pomis, quae ut non optima, talia tamen sunt, queis meliora noster haud germinat hortus. (2) Optarem equidem pauxillum hoc obsonii, quod offero reverendis patribus pro suo imminente regulari diuturnoque ieiunio, et gratum sapere et salubriter conducere. (3) Grates insuper habeo reverendae pietati vestrae pro donatis nuperrime nobilibus granulis de arbore Aegyptiaca, quae admodum reverendissimum patrem commissarium vestrum in has terras advexisse intelligo. (4) In pretio mihi semper erunt custodienda sedulo, in necessitate tamen constitutis etiam sine invidia communicanda. (5) Atque hisce reverendae pietati vestrae ceterorumque precibus et sacrificiis me et omnem conventum nostrum studiose commendo.