CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 6345 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/6345.

Nodus 6345 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena VI. Maxentius – Ichthybolus – Torbelus Ad tanta divûm probra quin tu, pontifex, Patronus Apis numen asseris tui? Ich: Dii non patroni verba, vindictam petunt. Iratus Apis gramen expascit minus Presso boatu nulla dans oracula, Poenas necata donec illa solverit. Nec, si diu differs, diu dii perferent. Max: At multa docta disputat facundia. Ich: Ergo scientum de tot urbis millibus, Huc disputatum, secta quae Christi novet, Vocentur, arte ceteros qui praeeant! Mox Christianam riserint vesaniam, Tollatur urbe quo molestum diis caput. Nam si venenum serpat istud altius, Dii sceptra tam lati imperii tibi auferent Hosti faventes, Caesar, infenso tibi. Max: Ah absit istud facinus! Absit hoc nefas! Peribit illa, pertinax si disserat, Quamvis amoris vis mihi secus imperat. Et fors puella mollibus sermonibus Solvet severam sub sophis sententiam. Torbele, quotquot sunt sophon gymnasia, Quos docta studiis ornat Aegyptus, voca! Tor: Mandata magni Caesaris velox ago. 633–704] H 520–43, 580–627. 633–40] C 750–54. 641] 679. 649] Sen. Med. 931sq. Incognitum istud facinus ac dirum nefas / a me quoque absit. 653] C 764.