CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 63289 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/63289.

Nodus 63289 in documento stephani-b-copiae.xml


227. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 28. Juni 1652 Nach dem Tod des Rechtsgelehrten Raittner folgte ihm Rudolph Mair im Amt nach. Am 9. Juni 1652 ließ sich dieser vom Erzschreiber des Stiftes Stams, Ferdinand Kolb, die Rechnungen des Raittner aushändigen und verbrachte sie nach Imst. Im Kloster verkündete er dann laut, dass nichts zusammenstimme. Heute hat Stephani erfahren, dass die Dokumente in Imst bei einem Richter oder Schreiber hinterlegt wurden. Ad dominum abbatem nostrum Oeniponti versantem, 28. Iunii 1652. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine antistes

(1) Miror equidem homini iurisconsulto (Rudolpho Mair) tam labilem esse memoriam, ut de ratiociniis Raittneri defuncti (quae non meis quidem ex manibus, sed archiscribae nostri Ferdinandi Kolb 9. Iunii in praesentia patris Martini patris Martini] Gemeint ist Pater Martin Stöger. et officialium accepit ac postero mane secum in Imbst transporatvit) nihil penitus sibi constare asseveret, cum ad monasterium vix appulsus (adulto iam vespere sub tempus completorii) confestim per praedictum archiscribam rationes memoratas a me expetierit indicans (ex instructione utique reverendissimae pietatis vestrae) in abbatia super pluteum easdem inveniendas. (2) Hodie vero, quod hactenus ignorabam, intelligo eum ex Imbst redeuntem postallegata ratiocinia in Stambs relicta penes iudicem aut scribam reposuisse, a quibus et in hunc usque diem me inscio sunt asservata, quae per praesentium latorem dum mitto, reverendissimam pietatem vestram una supremi Numinis gubernationi devotissime commendo.