CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 60887 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/60887.

Nodus 60887 in documento stephani-b-copiae.xml


161. Stephani an Prior Simon Spitzweg in Seefeld Stams, 14. Juni 1649 Vor drei oder vier Monaten war Spitzweg in Stams, konnte aber nicht zu Stephani vordringen, der mit dem Abfassen von Briefen in Ordensangelegenheiten zu tun hatte. Dennoch hofft Stephani, dass es bald zu einem Treffen kommen wird. Am 24. Juni wird in Stams das Patrozinium des Hl. Johannes gefeiert, wozu Stephani Spitzweg einlädt und ihn zudem auffordert, einen Festprediger zu schicken. Ad reverendum admodum patrem priorem in Seefeld, Simonem Spizwegg, 14. Iunii anno 1649. Admodum reverende in Christo, doctissime et dignissime domine prior

(1) Quod unicum amicorum desiderium est, mutuo frui alloquio, eius hactenus reverendae admodum pietati vestrae ac mihi potiundi data non est occasio. (2) Declinaverat quidem ante tres quattuorve menses admodum reverenda pietas vestra ad monasterium nostrum, sed vere tantum per modum transeuntis, cum ego in scribendis epistulis circa ordinis negotia graviter implicatus destinerer. (3) Verumtamen quia saepe dat una dies, quod totus denegat annus, spero in brevi votis nostris arrisurum Apollinem. (4) Eam in rem ad solemnia annua patrocinii, quae 24to huius magno praecursori divo Ioanni festive persolvemus, admodum reverendam pietatem vestram praesentium serie quam humanissime invitatam volo, obsequia tunc mea quantilla pronissime impensurus. (5) Ceterum quia amicos iuvat esse audaces, quam anno superiore benevolentiam anno ... benevolentiam] Vgl. ep. 134 und 135. ab admodum reverenda pietate vestra experiri licuit, eandem rursus fidenter sollicito rogans scilicet, ut pro memorato festo patroni nostri quempiam e suis ecclesiasten nobis velit transmittere, qui thaumaturgum nostrum Ioannem fortiter ex ambone proclamet. (6) Erit, cum hanc gratificandi voluntatem vicario gratitudinis studio non obliviose conabimur emereri. (7) Raptim ex solitudine nostra Stambsensi etc.