CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-03+02:00. Nodus 4974 in collectione latty.

Functio nominatur: /node/latty/4974.

Nodus 4974 in documento anonymus-tragoedia-de-fortissimo.xml


Scena VI. Chalepus – Maxentius – Octa-vianus – Torbelus – Livia – Catharina Prodire, miles, Caesarem istuc perstrepe, Stupendus ut sit barbarae Aegypti solo! Max: Abimus ergo Serapis ad sacra Nilici? Oct: Praesto reliqua, tua sola maiestas abest. Max: Parata miro sacra sumtu barbara Videbis, uxor. Apis imperium mihi Eous amplo, quam patet Phoebus, solo Litatus istis dexter addicat sacris! Liv: Sit semper iste dexter ad votum deus! Non male reguntur regna quae dii deferunt: Merito colantur ergo sumtu regio! Max: Sapienter istud, mentis o concors meae. Tor: Concede, virgo, Caesar hac phanum petit! Cat: Sed ante Caesar arguendus est palam, 240] Verg.Aen. 1,364 dux femina facti. 252–329] H 220–97. 265sq.] C 440sq. Quam tam nefandas error inficiat manus. Tor: At lingua mentem isthaec sonat phanaticam. Preme, virgo, verba vocis ingratae, precor! At tamen ad ipsum transitum paro tibi. Princeps, Sibylla credo Phoebi quaepiam Divina spirans expetit coram loqui. Max: Forsan profertur omen ad sceptrum mihi.